{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 187","citation":"Kepler, Astronomia nova 187","ref":"187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/187.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":409,"text":"At praeterquam quod is cum axiomate quinto pugnare videtur, qui dicit, PLANETAM VI insita progredi de loco in locum ex y in &, multa etiam alia absurda involvuntur. Ducatur enim ipsi BD parallelos AN, & sit AN aequalis ipsi BD, & centro N scribatur epicyclus qui per Dibit. Cum igitur, existente CD perfecto circulo, iidem perficiantur anguli, à Planeta D apud B centrum eccentrici, & ab N centro epicycli apud centrum SOLIS A(per aequipollentiam demonstratam capite 11. ), diametro epicycli ND, qui PLANETAM in D habet, manente ipsi AB parallelo, respectu situs in mundo: ideo hic poneretur eadem celeritas Ncentri epicycli circa ASOLEM & DPLANETAE circa B centrum epicycli, im ut simul intenderentur isti motus & simul remitterentur: & quia intensio & remißio est à majori vel minori distantia corporis PLANETAEaSOLE, ideo centrum epicycli, manens in eadem distantia, fingeretur tarde vel celeriter moveri propter PLANETAM distantem longius vel brevius à SOLE. Et quamvis virtus PLANETAS vebens celerior est omnibus omnino PLANETIS, ut ostensum cap. XXXIV, hic tamen esset nobis supponendus imaginatione, unus virtutis ex SoLE radius AN, ceu linea, in qua N centrum epicycli perpetuo maneret. quae linea cum ipso centro N interdum esset tarda, interdum velox; iterum contra ea qua supra dicta, quod virtus in eadem distantia eandem perpetuo praestet celeritatem: PLANETAM vero deberemus ponere sese evolventem ex hoc imaginario radio AN in partes contrarias temporibus aequalibus inaequaliter, prout ipse hic radius vel celer vel tardus fieQuo pacto Geometricis quidem Veterum suppositionibus rer. propiores fieremus, sed a Physicis speculationibus aberraremus quam longissime, ut ostensum capite 11. Neque sufficiunt cogitationes meae ad eruendum modum, quo ista contingere possent naturaliter. Simplicius igitur cogitarentur ista, si inspiceremus ND diametrum epicycli sibi ipsi perpetuo parallelum manentem. Tunc igitur PLANETA hunc motum conficeret, imaginatione non epicycli sed centri eccentrici B, & tuendo sese in eadem perpetuo distantia ab illo centro. At sub principium Operis cap. 11. dictum est, absurdissimum esse, ut PLANETA (quamvis eum mente instruas) imaginetur sibi centrum, & ab eo distantiam, in quo centro nullum peculiare corpus pro nota insit. Et quamvis dixeris, PLANETAM respicere ad SOLEM A, & jam antea scire memoriter, quales ordine distantiae a SOLE perfecti eccentrici continere debeant: Primum hoc remotius est, & indiget mediis, quae effectum perfecti circularis itineris cum signo crescentis & decrescentis diametri SOLIS connectant, etiam in aliquamente. Id autem medium non est aliud, nisi positio centri eccentricii in certa a SOLEdistantia; quod jam modo dictum, a nuda mente fieri non posseNon XXXIX. Absurda. Modus Hrirus, ui Planeta vi insta Lbretur In diamatto epicycli. Mensutam llbratinnis a","prev":{"citation":"Astronomia nova 186","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/186"},"next":{"citation":"Astronomia nova 188","label":"FLANETA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/188"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}