{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 191.5-7","citation":"Kepler, Astronomia nova 191.5-7","ref":"191.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/191.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/191.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/191.5.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Ecce hoc quantulumcunque corpus aptum tamen est, quod in superioribus demonstravi, ad movenda in circulum tam remota corpora. De illuminatione MVNDI a tantillo corpusculo sciunt omnes. Credibile est itaque, si qua facultate praediti sunt motores illi observandae hujus diametri, eam tanto esse argutiorem quam sunt oculi nostri, quanto opus ejus & perennis motio nostris turbulentis & confusis negociis est constantior. An ergo binos singulis PLANETIS tribues oculos, KEPLERE? Nequaquam. Neque est necesse. Neque enim ut moveri possint, pedes ipsis atque alae sunt tribuendae. Orbes vero solidos BRAHEVS jam eliminavit. Neque exhausit nostra speculatio omnes naturae thesauros, ut per nostram scientiam stet, quot sensus esse debeant. At etiam exempla nobis admirabilia sunt in promptu. Dic enim physice, quibus oculis astrorum loca in zodiaco speculentur facultates animales corporum sublunarium, ut harmonica dispositione (quem aspectum dicimus) inter ea deprehensa, subsultent, & in opus suum exardes cant? An etiam oculis suis signavit Mater mea loca siderum, ut sciret se natam in configuratione SATVRNI, JOVIS, MARTIS, VENERIS, MERCVRII, per sextiles & trinos; eoque iis potissimum diebus liberos suos, praesertim me primogenitum, eniteretur, quibus quamplurimi eorundem aspectuum, praesertim SATVRNI & JOVIS, recurrerent, aut quamplurima loca pristina quadratis, oppositis, & ipsis corporibus possiderentur? Quae sane in omnibus exemplis deprehendi, quotquot ad hunc diem obtigerunt. Sed quid ego haec aeque absurda atque illa, nisi illis, qui in natura sese diligentius exercuerunt, quam hodie usitatum est? Idem igitur ille, quem hic ponimus dicere, PLANETAE iter esse perfectum circulum, hoc dicet, PLANETAM affectare sua libratione, ut in qua proportione sunt lineae δα, εα, ζα, vel aequales illis 1ὰ, λα, ζα, ad longissimam γα in eadem fere* proportione eversa, videantur ipsi, diametri SOLIS, post aequales eccentrici arcus confectos; & hac diametrorum SOLIS consideratione venire dictis temporum articulis exyint.λ. ζ.","prev":{"citation":"Astronomia nova 191.1-4","label":"191.1 to 191.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/191.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/191.1"},"next":{"citation":"Astronomia nova 191.8-9","label":"191.8 to 191.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/191.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/191.8"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}