{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 192-2","citation":"Kepler, Astronomia nova 192-2","ref":"192-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/192-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/192-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/192-2.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"HMAMENII, corporiu a Bole distantiam. AT NOS qui vero propinqui sumus, jam porro speculationes istas nondum licet undique perfectas, idoneas tamen motibus SOLIS, in numeros conjicere discemus. Proderit tandem ad exactiorem veri inventionem, quae reservatur in caput LVII, nos hic fuisse prius exercitatos. CAPVT XL. Methodus imperfecta aequationes ex Physica hypothesi computandi, quae tamen sufficit theoriae SOLIS vel TERRAE. AM PROLIXA disputatione opus fuit, ut via strueretur ad naturalem aequationum formam, de qua parte quarta plura sum acturus. Nunc redeundum ad aequationes eccentri SOLIS in specie, quae potissima est hujus partis tertiae materia, & cujus gratia praemissa sunt generalia illa per capita viii praecedentia. PRIMVS meus error fuit, viam PLANETAE perfectum esse circulum, tanto nocentior temporis fur, quanto erat ab authoritate omnium Philosophorum instructior, & Metaphysicae in specie convenientior. Sit ergo via PLANETAE perfectus eccentricus. nam insensile est in theoria SOLIS, quantum ei ovalis forma detrahit. Quae vero propter hanc deviationem sunt necessaria futura in PLANETIS caeteris, infra sequentur cap. LIX & LX. Cùm ergo sint morae PLANETAE in aequalibus eccentri partibus ad invicem in ea proportione, in qua sunt ipsae partium illarum distantiae, at puncta singula in toto semicirculo eccentri distantiam mutent; non levem operam mihi sumpsi, ut inquirerem, quomodo singularum distantiarum summae haberi possent. Nam nisi summam omnium, quae sunt tamen infinitae, habuerimus, non poterimus dicere, quanta sit cujusque mora. quare aequatio ignorabitur. Vt enim tota summa distantiarum est ad tempus totum periodicum, sic pars summae distantiarum quotalibet ad suum tempus. Igitur initio eccentrum secui in partes eecLx, quasi hae essent minimae particulae, & posui, quod intra unam hujusmodi partem distantia nihil mutetur. Distantias igitur ad initia partium seu graduum, methodo capitis xXIX investigavi, easque in unam summam conjeci. Postea tempori revolutorio, quamvis definitum esset cecLXV diebus & vt horis, aliud & rotundum nomen posui, dixique illud valere gradus cEX, reu integrum circulum, qui est apud Astronomos anomalia media. Vpergolumma distantiarum ad summam temporis, sic habere feci quamlibet distantiam ad suum tempus.","prev":{"citation":"Astronomia nova 192","label":"FLANETA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/192"},"next":{"citation":"Astronomia nova 193","label":"HMAMENII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/193"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}