{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 195.5-6","citation":"Kepler, Astronomia nova 195.5-6","ref":"195.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/195.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/195.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/195.5.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"BEA sit 3713, ut ergo EB altitudo ejus ad HL vel GM altitudines caeterorum, hoc est sinus totus ad sinus HBC, GBC, anomaliae eccentri: ita 3713 ad areas reliquorum triangulorum. Ita multiplicabitur 3713 in sinus angulorum ad B, & abjectis quinque ultimis cyphris, erunt residua scrupula secunda partis aequationis Physicae, iui angulo ad B respondentia. Exempli causa sit HBC 45. 45. 46, quantus supra cap. xxxi fuit. Sinus igitur 71605 in 3713 ductus abjectis 5 ultimis constituit 2659 secunda, hoc est 44. 19. quam partem aequationis supra in tabula assumpsimus esse 43. 46 aequalem parti Opticae. Itaque hic areola ABO ubi maxima, 33 secunda non excedit. ATQVE HAEC est quarta illa ratio aequationes eccentri computandi, qua de supra sub finem capitis xxxiv cepi dicere, quae naturam ipsam rerum & speculationes capitibus XXXII. XXXIII. praemissas proxime exprimit. Sed tamen paralogismus inest in argumentatione mea, non magni quidem momenti; ortus inde, quod ARCHIMEDES circulum secuit quidem in infinita triangula, sed rectis angulis circumferentiae insistentia, ut quorum vertices in B circuli centro. At triangulorum cum A vertice in circumferentia insistentium, ratio non est eadem; quia circumferentia a rectis ex A eductis ubique praeterquam in e. D.","prev":{"citation":"Astronomia nova 195.1-4","label":"195.1 to 195.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/195.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/195.1"},"next":{"citation":"Astronomia nova 196","label":"HMAMENII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/196"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}