{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 196","citation":"Kepler, Astronomia nova 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/196.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"punctis oblique secatur. Et posses errorem experientia deprehendere. quod ipse quoque feci, assumptis omnibus distantiis AC, AG, AH, ad singulos gradus integros, anguli CBG. GEH (quae distantiae, etsi in tabula capite xxX praemissa, situ respondent singulis gradibus integris anguli ad A, itaque minutim sectis angulis ad B: facile tamen cuilibet gradui integro anguli ad B, sua distantia ab A proportionaliter attribui potest) iisque Nam conficitur summa major quam in unam summam conjectis. 36000000; cum tamen distantiae a B 360, efficiant summam non aliam quam 36000000. Atqui si utraque summa eâdem areâ circuli mensuraretur, debuerunt hae summae esse aequales. Trajiciatur per B Demonstratur autem in hunc modum error. recta quaecunque praeter CD, secans circumferentiam, sitque EF: & connectuntur puncta sectionum E. F. cum A. Cum igitur A signum non comprehendatur linea EF, fiet FAF figura, seu triangulum; quare EA, AF junctae, longiores sunt, quam EF per XxII primi EVCLIDIS. Sed area circuli continet summam omnium EF. ergo continet summam, quae minor sit quam omnes EA, AF, cum inter quaecunque puncta eccentrici opposim & A, tale constituatur triangulum, praeterquam inter CD. & A, ubi protriangulo sit linea recta. Porro eadem ratione demonstratur etiam (ut hoc obiter addam) distantias ab A respondentes omnibus 360 gradibus integris anguli ad A, (quae sunt in superiori capitis x xx tabula), collectas in unam summam, esse minores quam 36000000. Traficiatur enim per A punctum recta quaecunque, praeter De quae sit EV, & connectantur EV cum B. Erunt in triangulo ERV rectae EB, BV, junctae longiores quam EA, AV, duae distantiae oppositae. Sed EB. BV omnes 360, collectae faciunt 36000000. Ergo EA. AV omnes 360, collectae facient minus quam 36000000. Vt igitur repetam quae jam sunt dicta, haec aequationum methodus compendiosissima quidem est, & naturalibus motuum causis hactenus explicatis innititur, sed & in theoria SOLIS vel TERRAE scrupulosissime satisfacit observatis: sed tamen in duobus peccat; Primo, quod poPnsita erlipsiea oebita Planet§. 17 nit orbitam PLANETAE esse perfectum circulum, quod verum non esse hac mrisiolis. toa vuu. infra demonstrabitur cap.","prev":{"citation":"Astronomia nova 195.5-6","label":"195.5 to 195.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/195.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/195.5"},"next":{"citation":"Astronomia nova 197.1-4","label":"197.1 to 197.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/197.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/197.1"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}