{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 20","citation":"Kepler, Astronomia nova 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/20.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"Causa hęc est, quod duae retardationes permiscentur; altera realis & Physica in uno eccentrici loco; altera Optica & apparens in loco non jam uno sed illo, qui a quolibet suscepto visus situ remotissimus est. Quando ergo visus à in lineam per O centrum eccentrici & γ centrum aequantis ductam incidit, in parte lineae stans opposita illi quae habet y centrum aequantis, tunc utraque tarditas in idem punctum Fixarum versus i vergit. Quando vero discedit visus ex hac linea ut in δ, tunc ejecta recta ex ò per βcentrum circuli ostendit tarditatis Opticae locumn, cum vera & Physica in isit. Atque harum inaequalitatum seu retardationum altera alteram diluit, accumulanturque in locum intermedium inter in, ut si ex δ per y linea ejiceretur in punctum ζ. Itaque si quis tali calculouteretur, in quo δ β esset apsidum eccentrici linea, βy vero linea eccentricitatis aequantis, tunc quidem manente Planetae vero itinere in repraesentaretur aliud in δ quam in α. nam ei qui in ò Planeta tardisimus esset in ζ, ei qui in a tardissimus in 1. Atnon tale quippiam in ò repraesentaretur, quod per hypothesin priori conformem supra postulavimus repraesentari debere. Differunt enim hypothesium formaeeo, quod illic βmedium est in aγ (quod & Physica ratio postulat, si in à sit virtus movens) hic vero βcentrum eccentrici non esset medium inter δy, nec linea eccentricitatis aequantis (ut illic) per visum ò transiret. quae si etiam transiret per δ’ utδy, non tamen secaret eccentricum in duo aequalia, quia non in centroβ, nec pateretur Planetam in locis oppositis hinc videri tardissimum inde velocißimum. CVM ERGO constet, manente plane eodem itinere Planetae in coelo, non posse plane eandem permanere formam hypotheseos, quaeritur amplius, Si instituatur eadem forma hypotheseos in δ, quantum mutetur iter Planetae a priori, & quantum haec nova institutio hypothePrimo, si colloceseos ex δ variatura sit priores apparentias in α. tur centrum aequantis ex y in lineam δβ, & ipsi βy aequalis fiat βμ, plane situs itineris Planetarii manet, sed Planeta non in i sed in n sit tardißimus tarditate Physica. Mutatur igitur in itinere Planetae quod mutari non potest; quia Physica tarditas non ut Optica ad observatorum visionem sequitur. Etsi vero viginti diebus Planeta idem in iter conficeret, quod in à majus in δ minus appareret: tamen si partes hujus temporis consideres, vehementer turbabitur ratio applicationis earum ad partes hujus itineris, multoque magis in partibus aliis, quae non sunt interjectae inter lineas in. Inprimis mutabitur visui in a sua aequationum quantitas notabiliter, si ei qui est in & hoc eripueris, Planetam non in i tardissimum esse, hoc est si punctum aquantis ex y in μtranstuleris.","prev":{"citation":"Astronomia nova 19","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/19"},"next":{"citation":"Astronomia nova 21","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/21"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}