{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 209","citation":"Kepler, Astronomia nova 209","ref":"209","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/209","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/209.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Tunc inceperit PLANETA à minuto 5. 18 ante aphelium, quod sic refertur in 29. 25. 28 6, & venerit in g. 1. post perihelium, quantitate itineris 13. 17. ultra 180. At deprehensum est iter fuisse 33. 5½ supra 180. Ergo per 26. 36 est adhuc celerior. Quia ergo, ut iter augeatur per 11. 49, requiritur dies unus, sive promotio PLANETAE ab aphelio per 26. 13. quantum ab aphelio promovebitur PLANETA donec augeatur iterper 20. 36: Ostendit itaque proportionum regula, diem 1. H. XVIIM.LIV sive distantiam ab aphelio 45. 42. Ergo aphelium aloco quem ei jam dederamus in 29. 25. 28 & removendum in antecedentia per 45. 42. Cadetque in Anno MDLXXXVIII D. XXII Novemb. supra Pilscerontm. 163g. Vtri aphelii inquisitioni plus fidei tribuendum, incertum. Nam fieri facile potest, ut in positione & assumptione linearum αἱ. αθ. propter observationum incommoda, peccaverimus 4 minutis, duobus hinc, duobus inde, quantumquidem ex erroribus conspirantibus accumulari oportet, ut aphelium 11 minutis alterari posset. Hic tamen par est, nos fidere operationi praesenti. Correctio motus medii. Mutato loco aphelii, mutatur & motus medius. Nam si quo tempore per superiorem aphelii inquisitionem & existimatur incidere in aphelium, exutus aequatione, eodem tempore jam superavit aphelium minutis 11: habet igitur aequationem 4 minutorum subtractoriam. Itaque medio motu superavit illum pristinum locum medium per 4. Eccentricitatis inquisitio. Primum corrigantur distantiae prius inventae si opus est, eo nomine, quod parumper ab apsidibus jam inventis distent; aphelia per 46 minuta, perihelia per 75 minuta. Atqui nihil sensibile mutatur in tanta propinquitate ad apsidas. Ergo Aphelia 166780 scilicet α Perihelia 138500 scilicet αθ Summa Dimidium 152640 semidiameter Eccentricitas 14140 Vt autem 152640 ad 100000, sic 14140 ad 9264 eccentricitatem. Dimidium autem eccentricitatis aequatoriae suit 9282. Differentia 18, nullius plane momenti. Vides quam praecise bisecanda sit in MARTE eccentricitas aequatorii puncti, ad constituendam centrorum eccentrici & mundi distantiam. Atque hoc supra capite XXXII pro fundamento usurpavi, & in sequentia demonstrandum rejeci. id vero jam est praestitum.","prev":{"citation":"Astronomia nova 208","label":"MARTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/208"},"next":{"citation":"Astronomia nova 210","label":"CAPVT XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/210"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}