{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 214","citation":"Kepler, Astronomia nova 214","ref":"214","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/214","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/214.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"agit, non est perfectus circulus, sed deminutus a lateribus ab ea latitudine quam habet in linea apsidum; & tamen hoc planum orbita irregulari circumscriptum adhuc metitur moras, quas PLANETA in toto ambitu & in partibus ejus aequalibus facit: planum igitur diminutum metitur aequale tempus cum priore plano non diminuto. Partes igitur plam diminuti aphelio & perihelio proximae metientur tempus majus; quia apud illas tenuis est diminutio; sed partes in longitudinibus mediis metientur minus tempus quam antea, quia in illis accidit potissima totius plani diminutio. Jam igitur, si utamur hoc diminuto plano ad moderandas aequationes, fiet PLANETA circa aphelium & perihelium cardior, quam in priori vitiosa aequationum forma, circa longitudines medias velocior, quia distarciae hic diminuuntur. Morae igitur hinc abstractae, in aphelium & perihelium, sursum deorsumque compensatione facta, accumulabuntur, non secus ac si quis botellum ventricosum in medio comprimat, eaque compressione, minutal infarctum, e ventre magis in utrasque extremitates, infra supraque manum eminentes, exprimat & elidat. Atqui si contraria contrariis medentur, haec plane aptissima est medicina expurgandis vitiis, quibus supra cap. xviiI Physica nostra hypothesis laborare deprehendebatur. Velocior enim futurus est PLANETA in longitudinibus mediis, cum prius ibi deprehenderetur justo tardior, retardabiturque supra & infra circa apsidas, ubi prius pernicitate nimia nocebat aequationibus in octavas temporum redundantibus. Hoc igitur alterum argumentum est, quo demenstratur, Orbitam PLANETAE verissime a circulo instituro deflectere, & ad latera centrumque eccentrici ingredi. Caeterum hoc argumentum penes me non tanti fuit, ut ex eo de PLANETAE exorbitatione cogitare possem. Diutissime enim in conciliandis hujus formae aequationibus cum desudassem, tandem absurditate mensurae deterritus, totum negocium deserui, quoad distantiis de exorbitatione edoctus, eo modo quo capite XLI factum, postea hoc etiam aequationum negocium resumpsi. ATQVE ex hoc quoque demonstratum, quod supra cap. xX. XXIII. promisi me facturum: Orbitam PLANETAE non esse circulum sed figurae ovalis.","prev":{"citation":"Astronomia nova 213-2","label":"CAPVT XLIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/213-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/213-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 214-2","label":"CAPVT XLV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/214-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/214-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}