{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 215","citation":"Kepler, Astronomia nova 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/215.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Cum enim illo capite causam eccentricitatis transscripsissem alicur virtut, quae esset in corpore PLANITAE; sequebatur, ut & hujus deflexionis ab eccentrieo circulo causa eidem PLANETAE corpori transscriberetur. Accidit autem mihi, quod proverbio jactant, eanem festinum coecos parere catulos. Cum enim capite xxxix laborassem vehementer in ea re, quod non possem satis probabilem dicere causam, cur ex orbita PLANETA perfectus fieret circulus (semper enim quaedam tribuenda erant absurda illi virtuti, quae sedem habet corpus PLANETAE); jam deprehenso ex OBSERVATIONIBVS, orbitam PLANETAE non esse circularem perfecte, statim magno persuasionis impetu huc concessi, ut crederem, quae capite XxXIX absurda dicebantur ad fabricandum circulum, ex iis in probabiliorem formam transmutatis, justam & OBSERVATIS consentaneam PLANEQuod si paulo consideratius hanc viam TAE orbitam effectum iri. incessissem, potuissem statim ad veritatem rei pervenire. At cum essem caecus prae cupiditate, nec ad omnia & singula membra capitis xxxix respicerem, inhaerens illi cogitationi, quae se primam offerebat, probabilis mirum in modum, ob aequabilitatem motus epicyclici, in novos incidi labyrinthos, ex quibus capite hoc XLV & sequentibus usque ad Leluctandum nobis erit. Repetatur itaque schema cap. XXXIX. Deterior in illo capite opinio fuit, PLANETAM, ut perfectum circulum describat, vi insita moliri epicyclum, & sic explicare corpus suum à radio virtutis ex SOLE: Vi si radius virtutis ex SOLE sit AC, progrediaturque inaequali passis ex AC in Aγ, PLANETA vero initio sit in C, ex eo tempore, vi insita sese explicet ex AC vel Ay ut quo tempore AC venit in Aγ, PLANETA EX C vel y veniat in D, & hoc faciat etiam inaquali passu, remissus vel incitatus eadem in proportione, in qua ipsa AC. Hoc enim pacto ND linea per centrum epicycli & PLANETAM, semper parallelos manet lineae AB. Dixi autem cap. xxxix, absurdum mihi videri, PLANETAM ex y in D inaequali passu sese explicare ex radio virtutis SOLARIS, & sic sese accomodare sua vi propria ad vim extraneam ex SOLE, ejusque celeritatem & remißiones praescire. Esto igitur, ut hoc absurdum vitetur, eat sane AC inaequaliter, PLANETA vero ex 7 in D eat aequaliter. Videamus an aliquid sequatur simile illis, quae capite anrecedenti ex observationibu.","prev":{"citation":"Astronomia nova 214-2","label":"CAPVT XLV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/214-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/214-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 216","label":"CAPVT XLV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/216"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}