{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 221","citation":"Kepler, Astronomia nova 221","ref":"221","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/221","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/221.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"ex dato diametri puncto per rectam lineam, in data proportione secare. Tertium, quod nescitur, an cuilibet plano μαδιναδ, &c. tantum in proportione decedat propter deflexionem μ. ν. a circumferentia, quantum reliquis in sua Veruntamen proportione. & haec utilia erunt iis, qui numerorum adminiculo, contra morem Geometriae, per minima ire voluerint. CVM IGITVR Geometria nos destituat; ut tamen aliquam habeamus descriptionem lineae, quae nobis ex speculatione capitis XLV nascitur; age, subsidium ab ἀτεχνία petamus, accersita vicaria nostra capitis xVI, quae lineas ἀμ αν, &c. in quibus PLANETA existit, justis temporibus in justa zodiaci loca infert; & cum ea confundamus, praesentem fictitium eccentricum δ&θλ, ex quo speculatio capitis XLV justas longitudines linearum αε, αζ, hoc est αμ, αν, depromi persuasum habet. Lubet quidem etiam alias, lucis causa duas hypotheses inter sese comparare, in unum schema conflatas, utrasque quidem alicubi decipientes, sed singulas tamen ad singula vera (quantum hucusque sciri potuit) investiganda utiles: quo schemate multa hactenus dicta sub unum intuitum rediguntur. Sit A centrum TERRAE (vel SOLIS COPERNICO), AIlinea apsidum, AD eccentricitas puncti aequantis. Etsi vero cap. XIX negatum est, D punctum posse manere stabile, & AD eandem: id mmen de eo solum est intelligendum, si DA bisecetur. At si relinquatur nobis sectio DA libera, ut cap. XVI, tunc potest manere stabile hoc punctim. Secetur ergo AD in ea proportione, quae cap. XvI inventa est. Sit sectio C, & AC I1332, CD723A. Et centro G, dinstemate CHIGOGOO, scribatur eccentricus, punctis adHaec igitur erit hypothesis umbratus, per H. Assumpto enim angulo anomaliae capitis XVI. mediae qualicunque notò, educatur ex D centro aequantis rectu punctata ad circumferentiam, quae sit DH, comprehendens cum linea apsidum angulum imperatum,* mensuram nempe temporis propositi. Et connectatur H punctum cum A. Erit igitur angulus IAHanomalia coaequata, & ipsius AH locus verus sub zodiaco, & PLANETA certißime in linea AH sub At distantia AH tempus & anomaliam datam, per cap. XVI. XVIII. falsa erit, & PLANETA non in puncto H, quia sectio AD in C & eccentricus Hex descriptus falsa sunt per cap. xiX. XX. & XLII. Iibi ostensum est, ipsam AD bi2XI AD bisecandam in B, ut centro B verior eccentricus IL scribatur, non tamen Delineetur jam & altera hypothesis. Et is perfectus circulus. bisccetur AD in B, ut AB sit 9262(vel secundum numeros cap. XLIIsiI 9264 & centro B, diastemate CH, scribatur alius eccentricus IL, quem hoc capite appellavi quoque* fictitium, computandis justis distantiis descriptum. Est antem idem qui in penultimo schemate δθλ, centro β descriptus.","prev":{"citation":"Astronomia nova 219.8-10","label":"219.8 to 219.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/219.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/219.8"},"next":{"citation":"Astronomia nova 222","label":"CAPVT XLVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/222"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}