{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 233","citation":"Kepler, Astronomia nova 233","ref":"233","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/233","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/233.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Quod si pariter incederent hae variationes, methodus nobis ista nasceretur computandi aequationes. Anomalia media primum esset GBD, unde computaretur distantia GA, quae addita ad AD distantiam termini alterius antecedentis de GD (qui semper est i.) & summa dimidiata, constitueret arcus CD distantiam aequabilem (omnium scilicet ejus punctorum.): Et tunc diceremus, ut est longitudo semicirculi ad summam distantiarum omnium in semicirculo, sic esse hanc distantiam arcus GD ad longitudinem FD, hoc est ad apparentiam ex A ipsius CD. Jam ex FD, tanquam ex mensura anguli CBD, & ex AC, AB, quaereremus CAD coaequatam anomaliam breviore via quam prius. At sciat lector, has duas varietates non ambulare pari passu. Nam amplificatio Optica, quae oritur ex appropinquatione itineris DC ad centrum B, potissima accidit circa longitudines medias; nulla ferè in aphelio & perihelio: at contra, decurtatio viae ovalis, quae oritur ex ingressu Planetae ad centrum, circumcirea pene aequalis est. Cum enim duae distantiae oppositae in longitudinibus mediis eccentri, aequent duas junctas, prope lineam apsidum; alteram aphelio vicinam, alteram perihelio: arcus vero circumferentiae ovalis sint in permutata distantiarum proportione: quare & duo arcus hujusmodi, in longitudinibus mediis, duobus arcubus, alteri prope aphelium alteri prope perihelium, aequales erunt. Si ipsi arcus ovalis viae aequales, ipsa etiam diminuExtio horum arcuum omnibus quatuor locis erit fere aequalis. perimento res est comprobata. Si namque defectus semicirculi ovalis est 45. 15. erit defectus partis centesimae octogesimae de ovali, circa aphelium circiter 14. secunda. At amplificatio ex appropinquatio ne ovalis, non aequat unum secundum circa aphelium. Itaque quod allegatam ocularem schematis aestimationem attinet, non est simpliciter ita ut prius haec objectio dicebat; ut decurtatio ovalis & ejus amplificatio Optica se mutuo compensent. Esset quidem ita, si omnes arcus viae ovalis objicerentur centro B directe. At hoc fit tantum in longitudinibus mediis. Versus apsidas vero hi arcus terminis suis inaequaliter appropinquant. Quare non fiunt tanto majores per appropinquationem & apparentiam, quanto sunt facti breviores per decurtationem. Itaque hanc MMTHODVM secutus, aequationes MARTIS ad omnes gradus eccentri extruxi, idque ter. Nam primo eccentricitatem non satis magnam assumpseram, 9165; existimans me hanc sic per planorum tractationes certissimam fecisse. Deinde etiam plus quam 180 in regula posueram, cum minus ponere debuissem. Itaque cum hic ultima operatio plus quam igo ostenderet, quod absurdum: secundo assumpsi semiovalem 179. 14. 15. Prodibat igitur ad anomaliam mediam 45– Coaequata Cum vicaria capitis XVII diceret hanc Differentia Ad anomaliam 90-coaequata Veritatis index Vicaria Differentia 3. Ad anomaliam 135. Coaequata Verax Vicaria Bilsetrentum 632. Atque hinc intellexi, praesertim ex anomalia 90, eccentricitatem","prev":{"citation":"Astronomia nova 232","label":"IC PIQICIIRISQ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/232"},"next":{"citation":"Astronomia nova 234","label":"IC PIQICIIRISQ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/234"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}