{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 237.1-4","citation":"Kepler, Astronomia nova 237.1-4","ref":"237.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/237.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/237.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/237.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"At nihil hoc debet nos impedire, quia BE vel etiam BF componitur ex duabus virtutibus; quia si quid in proportione turbatur, id facit Planeta (secundum hanc caepitis XLV opinionem) suo descensu proprio in circumferentia epicycli. Si enim mansisset Planeta supremo loco epicycli, & perpessus esset eandem vim motus ex SOLE, per AB, AE adumbratam, puta inaequabilem (quod quidem fieri simul non potest: nam manente eadem distantia Planetae a Sole, manet idem vigor motus ex Sole. ) tunc scripsisset perfectum arcum circuli majoris BC, cujus eadem est proportio ad totum BC, quae GD arcus ad otum GD. Scio equidem, si Planeta in angustiori ambitu, centri scilicetepicycli DG, supponatur, longe fore celeriorem. At non ideo & centro epicycii aßignandus est motus celerior. Nam centrum epicycli moveri supponitur, non propter se, cum id non sit corpia, sed propte Planetam. Itaque posito quod Planeta suum corpiis ipse transporset ex radis SOLIS lege rpiodsica, & radi quibusdam virtuosis ex SOTE pro loco ntatur, (quae cap. XXXIX. rejecta quidem sunt, sed cap. xIX resumpta & nonnihil mutata, hic vero retinentur ad explicandos conatus meos.) sana postea est ratio calculi, quicunque sequaturejus effectus, Existitenim & hic ovalis non minus quam prius, eo quod DE & AB non manent paralleli. Quanto enim superant distantiae AB, AE longae, meatocres AG, AD, tanto brevior est factus arcus DG, seie angulus DAG, angulo CDE mensura temporis. Itaque DE, ad Bannuit. F igitur a circumferentia circuli ad BA ingreditur. Nam per 11. caput, si DE parallelos ipsi AB mansisset, tunc E in ipsa circumferentia esset. Distantiae quaerantur ad NASCITVR etgo Methodus ista. Methodum supra habes omnes integros gradus anomaliae mediae cap. xxxix. qua & superioris XLVII. & XLVIII. cap. sumusus. Primum enim inveniuntur distantiae graduum non integrorum anomaliae mediae, vel CE. Postea proportionaliter referuntur ad gradus ingros ipsius CE. Cujus ambagis si te piget, & si delectat labor longior per directam viam, denique si omnia in uno schemate cupis cernere ob oculos, sic ages. Tempus, seu nomen artificiale temporis, quod est Astronomis anomalia media, numera inepicyclo CE, ab ejus aphelio C, contra seriem signorum.","prev":{"citation":"Astronomia nova 236","label":"CAPVT XLIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/236"},"next":{"citation":"Astronomia nova 237.5-6","label":"237.5 to 237.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/237.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/237.5"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}