{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 238","citation":"Kepler, Astronomia nova 238","ref":"238","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/238","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/238.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Incipe igitur a 2 minimis angulis DAG, eos addendo; & summae adjice tertium; iterum adde summae trium praecedentium & quartum; ita semper, quo ad omnes I80 accumulaveris. atque si ultima summa praecise efficit 180, id argumento tibi erit, te ubique recteoperatum esse, nuspiam a praescripto aberrasse. Atque hae tibi summae seu anguli DAG, rursum scribantur in catalogo, cum adjunctis in margine suis anomaliis mediis, ut in promptu sint. Cum igitur computanda est aequatio aliqua integra, seu anomalia coaequata ad susceptam anomaliam mediam: Primum cum anomalia media CDE in epicyclo numerata excatalogo posteriore summae angulorum excerpes angulum DAC vel CAB. Cum eadem vero anomalia media ex priori catalogo excerpes etiam CAE partem aequationis. Atque hac subtracta ab angulo DAB, relinquitur coaequata anomalia EAB. In altero semicirculo quid variandum sit notum est. Sit anomalia media 45. cujus distantiarum summa dat DAG, Eadem anomalia datur DAG pars aequationis Ergo coaequam EAB Dixerat nostra Vicaria Disoronn. Hoc pacto ad Anomalias Collegimus At in veriori medias coaequatas vicaria Differentia Planeta circa apsidas fit tardior","prev":{"citation":"Astronomia nova 237.5-6","label":"237.5 to 237.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/237.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/237.5"},"next":{"citation":"Astronomia nova 238-2","label":"CAPVT XLIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/238-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/238-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}