{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 239","citation":"Kepler, Astronomia nova 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/239.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"unde fluunt hi numeri: non quod statim opinio ipsa tota falsa sit; sed quod nimirum fuerimus praec ipites, qui non expectata observationum decisione plenaria, statim aque intelleximus, iter Planetae ovale esse, certam ovalis quantitatem, (propter solam caussarum Physicarum concinnitatem, & gratiosam illam aequabilitatem motus epicyclici, falso tamen creditam) arripuimus. Quomodo autem verissima denique sententia sit ad calculos revocanda, & cum hisce capitibus conformanda quam proxime, suo loco dicetur. * Iam pertexam explicationem reliquorum meorum conatuum. APVT De aliis sex modis, aequationes eccentrici extruendi, tentatis. CHAC tritura quantulum frumenti acervum collegimus? At vide nunc etiam ingentem siliquarum cumulum. Debuerunt ista referri sub principium cap. XLVIII. eo quod antequam arcus viae ovalis investigarem, ista tractaverim. Sed lubuit secernere lucis caussa. Quin etiam utilia aliqua grana inventuri sumus. Primi & secundi modi processus fuit iste. PRIMO eccentricitate 9165, quae est paulo minor justo, quaesivi omnes distantias secundum doctrinam capitis XXIX. quae respondebant gradibus integris anomaliae, inter mediam & vere coaequatam medio loco versantis: quam etsi interdum coaequatam appello, conditionem tamen addo, quod sit tantum distantiis destinata. itaque distantiariam * appello. In schemate altero capitis XLVI est angulus FAB; in schemate sequenti CAD. Secundo, quaesivi tertias proportionales lineas, quae sic essent quaelibet ad suam distantiam, ut haec distantia ad radium 100000. Tertio & quarto, addidi lineas inventas sigillatim, fuitque summa distantiarum 35924252, minus quam 36000000. caussam habes capite XL. Summa vero proportionalium inventa est 36000000, quod mirum me habet. Et quia delectat, cupio ut hoc ita necesse esse, Geometra quispiam demonstret. Centris A. B. scribantur duo circuli aequales IH & DC, & connectantur centra A. B. producaturque AB, donec secet circulum ex A in 1. K, circulum ex B, in D. L. Tunc circulus ex A, dividatur in partes aequales quotcunque, puta in 360. initio facto ab 1. Et ex A per puncta divisionum, I. H. K & reliqua rectae ducantur AI. AH. AK. & reliquae, secantes circulum ex B, in D. C. L. punctis. Tunc fiat ut A1 ad AD, sic XLIX. Cup. LVI.","prev":{"citation":"Astronomia nova 238-2","label":"CAPVT XLIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/238-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/238-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 240","label":"LVIILLIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/240"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}