{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 24","citation":"Kepler, Astronomia nova 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/24.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Est autem necessarium, demonstrationem hanc huic varietati accommodare, propter magnam opinionum dissimilitudinem, quas sequuntur artifices in demonstranda secunda Planetarum inaequalitate, quae nobis jam sequenti capite facessent negocium. Coeantα. δ. puncta in unum, ut visus maneat loco eodem: maneantque δ. θ. γ. signa, aboleatur vero linea prioris schematis γβα, sed ejus loco ex puncto dvel A eidem parallelos excat ABr sintque portiones AB. AT. prioribus aβ, à γaquales. erit igitur Ty translatio puncti y aequatorii, aequalis priori αδ Rurtranslationi visus. sumigitur ex B & S scribentur duo eccentrici seu itinera Planetae per auram aetheriam, cum quibus omnia in circuitu signa transponentur, eruntque dimensiones linearum plane eaedem. Sola haec est differentia, quod bina binorum eccentricorum puncta, in quibus Planeta eodem momento ponendus est, jam non amplius per unam lineam, sed per parallelos ex r. y. duob. aequantium punctis, in suum quamque eccentricum ejectam, determinantur. Verbi gratia quando eccentricus Ix habet Planetam in x, tunc eccentricus BI habebit eundem in Z, ubi Ix & DZ sunt paralleli; & quando ille Planetam habet in e, hic cum habebit in I, ubi rursum Se & BI sunt paralleli. caetera patent ex schemate citra demonstrationem. Igitur si non liceat visum transferre (non licet autem per eos, qui terram faciunt centrum mundi, ut sequenti capite dicetur) & Planeta fuerit observatus in aliquot zodiaci locis semper oppositus medio loco Solis, & artifex ex iis locis & temporibus interlapsis constituerit hypothesin talem, in qua d sit visus, Meccentricitas eccentrici &x, & θy eccentricitas aequantis, & xapogaeum, KEPLERVS vero superveniens observata loca & tempora mutet (nimirum ipse observet articulos & puncta, quibus Planeta non medio sed apparenti loco Solis fuit oppositus) exque his locis & temporibus ipse aliam invenerit hypothesin, in qua visus in δ vel A relinquatur, eccentricitas autem prodeat AB eccentrici novi BI, & novi aequantis F eccentricitas Ar, & apogaeum novum 1: quaeritur jam, Si prior artifex pristino suo puncto aequatorioy adjungat novum eccentricum BI, an multo alia aequatio locusque Planetae sub Fixis per calculum sit proditurus quam ipse prius ex suo eccentrico γκ invenerat. intellige quoad primam inaequalitatem.","prev":{"citation":"Astronomia nova 23","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/23"},"next":{"citation":"Astronomia nova 25","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/25"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}