{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 245","citation":"Kepler, Astronomia nova 245","ref":"245","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/245","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/245.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"At vere aequalium, in orbita, arcuum morae, sunt itidem in proportione distantiarum. Quanto enim ED longius distat ab A, tanto & diutius versatur Planeta in arcu ED. Morae igitur, quas nectit Planeta in illis arcubus, qui ex centro Solis apparent aequales, sunt in dupla proportione distantiarum. At sic etiam AF ad AH radium in dupla est proportione ipsius AC vel AE distantiae ad AH mediocrem. Itaque morarum, quas nectit Planeta in gradibus anguli EAD aequalibus, mensurae sunt, lineae AG, AF, proportionales competentes ejusdem EAD anguli anomaliae vere coaequatae gradibus integris seu partibus aequalibus. Probentur ergo sic proportionales distantiarum ad aequales gradus coaequatae anomaliae, ut supra hoc capite probatae sunt aliae etiam distantiae. Vt quia 35692048 summa distantiarum omnium 360, ad omnes 360 partes anguli ad Solem aequales, valet moram 360, quid valet summa justa & correcta ad quoslibet gradus anomaliae coaequatae? Hoc pacto invenitur. Mediae anomaliae ad annmalias coQuan Vicaria Disfetentia prodit aquatas coincidit cum illis capitis XLIX. Arguitur iterum eccentricitas minor justo: qua emendata, differentia supra ad 41 erit circiter 84, infra circiter 7––. ut hic quoque apud apsidas Planeta non satis velox fiat; itaque plus justo distantiarum sit circa apsidas; minus igitur justo in longitudinibus mediis. Sed propinque admodum ad verum accedit, & cum methodo capitis 11 plane coincidit. Nam si bene perpendas, idem hic actum, quod cap. 11. Illic partem aequationis Opticam seorsim computavimus, partem Physicam itidem seorsim: Hic vero utramque computamus junctim. Illic fictitios radios virtuosos introduxeramus, ut possemus epicyclo suum etiam opus asscribere extricandi sese ex illis fictitiis radiis (nulli enim in rei veritate radii in tanta tarditate circumeunt, in qua incedit centrum epicycli Planetarii, ut cap. XXX IX dictum.) Et tamen omnem vim Physicam circumferendi Planetae quod effectum attinet, Soli reliquimus, ut epicyclus tantummodo moderaretur distantias: Hic eadem virtute Solis sumus usi ad translationem Physicam; distantias vero itidem ex epicyclo computavimus, ejusque partes aequales temporibus dedimus aequalibus, hoc est anomaliae mediae gradibus aequalibus, ut vult opinio cap. XLV. etsi tandem sumpsimus distantias totidem in qualibet parte temporis, quot sunt gradus anomaliae coaequatae, illae tamen derivatae sunt ex distantiis anomaliae mediae, suntque longitudine eaedem. Et tanto commodior est haec forma, In hoc Sexto modlu anumalia tertia cal ED. secunda ED, Prinna vero est summa linearum AG, AF, ubi AF vel AC in AE tranalata intelligatar. Nihilo mimus in computanda diliria AE hoc est AC. ex qua fluit AFJD S PeIDEC eit etiam prima.","prev":{"citation":"Astronomia nova 244-2","label":"LVIILLIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/244-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/244-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 246","label":"LVIILLIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/246"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}