{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 249","citation":"Kepler, Astronomia nova 249","ref":"249","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/249","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/249.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":450,"text":"Anni vero MDXCii fine & MDXC IVinitio, cum esset in quadrato O, observatio non ultra hunc aspectum est continuata: quia ad hanc quadraturam praecipue solent respicere Astronomi. Ergo anni MDXCV d. XVII Dece. vesperi H. VII. M.VI. visus est Planeta in 1i. 31. 27. 6, cum latitudine f. 46. 44. Bor. Locus Solis fuit 5. 39. 5. p. Distantia ejus a Terra 98200. Colligitui autem longitudo media MARTIS 2. 2. 4. 22. Et quia aphelium 4. 28. 58. 16. ideo distantia loci ab aphelio, retro86. 55. 48. Prius pene erat eadem porro, nempe 87. §. 24. Ergo haec duo loca pene absunt aequaliter ab aphelio. Respondet autem huic anomalię simplici ex Vicaria nostra hypothesi, anomalia coaequata 76. 25. 48. quae ablata a loco aphelii relinquit 12. 32. 22. i1. locum Martis eccentricum. Sit A Terra, o Sol, M Mars. Datur AO982OO. Et quia OM in 12. 32. 22. HI, AM vero in 1i. 31. 37. V. ergo AMO 3i. o. 55. Et quia AO in §. 39. 3. p. sed AM in 11. 3i. 27. V. ergo complementum OAM 54. 7. 36. Hinc, quia ut sinus AMO ad AO, sicsinus OAM ad OM, prodit OM154432. Et quia locus hic 15 minutis est apogaeo propior quam ille anno 1589: & hoc eccentri loco unus gradus efficit 240 particulas: itaque 60 particulae pro 15 minntis adimendae sunt, quia distantiae ab aphelio, in locis remotioribus, sunt breviores, ut ita prodeat 154372. Vicissim, quia Nodus est circa 16. 26.8. locus eccentricus in I. 32. 11; distat igitur a Nodo 26. 12. Et inclinatio maxima planorum est 1. 56. Ergo inclinatio hujus loci est 48. 32. Cujus secans, superat radium particulis 10. quae sunt in nostra dimensione 15–. Itaque distantia ipsius puncti in orbita Martis a Sole, est 154387. Prius autem in hac ipsa distantia ab aphelio inveniebatur distare a Sole 154400 proxime. Ergo ad unguem aequales sunt horum punctorum eccentrici distantiae a Sole. Nam quae in posteriori desiderantur 13 particulae, sunt impraestabiles. Gaudebo, si intra 100 particularum incertitudinem ubique consistere potero. Jam & annum MDXCVII adjungam, non tàm ad confirmanda priora quae sunt per sese certissima, quam ut lectori occasionem praebeam observationes TYCHONIS cum aliorum observationibus comparandi; quo medio tandem intelligat, quanto nos beneficio vir ille affecerit. Extant quidem ejusdem authoris observata ad ultimos dies Octobris anni MDXCVII, sed radio capta in loco peregrino, nec ad calculum revocata per ipsum authorem, qui noverat distantias radio exceptas, tabellaquadam parallaxeos oculi adhibita corrigere, ut in progymnasmatis monuit. Cum itaque diversissimae eodem momento distantiae sint ascriptae, (. forte quod correctae juxta observatas sunt positae.) mittendae sunt. Observavi autem ego eodem momento absens in Styria, idque mirabile dictu, TYCHONIS BRAHEI oculis, ad littus maris Balthici, versantis. Observationis series ista. Risum teneatis amici.","prev":{"citation":"Astronomia nova 148-3","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/148-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/148-3"},"next":{"citation":"Astronomia nova 250","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/250"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}