{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 262","citation":"Kepler, Astronomia nova 262","ref":"262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/262.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"187 in contrarium: sic ut aθ esset 166226, & αη166412. que tam contempta mutatione loci eccentrici, confirmatur hoc loco Vicaria. Sed intelligimus hinc, quod unius minuti error in observatione, hoc loco utramque distantiam, 100 particulis circiter sit vitiaturus. Consultis itaque remotioribus, invenitur earum differentia 1022. Debuit esse ex praecognitione mediocri hypotheseos, major differentia, scilicet 1275. Nimirum quartus Leonis vicinus est decimo octavo Cancri, ubi prius aliquid fuit auferendum loco eccentrico Vicariae. Quod si unum ademeris minutum in quarto S, jam centum particulis breviorem efficies αθ & si 2°, efficies 164934 circiter, nimirum tam brevem, ut & cn Ma. retinere possit hanc longitudinem 166206; & prius anno M DLXXXIII, ultima observatio, quae longitudinem exhibuit 164364, conciliarieur, sita possit. Debebant enim differre per 488, indice hypothesi distattiarum, satis ad hoc certa & praecognita, cum per 750 differant. Potest autem illa mutatio eccentrici loci 2 1/2 minutorum ex dimidio transferri in observationes. Nam si harum alterutra aberravit uno minuto, poterit id efficere 50 particulas erroris in utraque distantia. Taediosum esset, eandem methodum totidem verbis repetere, per omnes oppositionum annos. Itaque in tabella sequenti, posui observationes ipsas, quas consului; & adjunxi, quid computatione prodierit. Hypotheses calculi sunt hae. Locus O sumptus est ex BRAHEO. Distantiae O & Terrę ex cap. xxx. Aphelium & anno M De completo in 29. 0–. Motus medius eodem tempore 16. 7. 14. 34. Eccentricitas & proportio orbium ut cap. L.IV. Quibus adjunxi distantias & ao quasi praecognitas. Itaque si per has distantias aequamus observationes propositas, erunt distantiae hę justae: quas erat mihi hoc capite propositum indagare.","prev":{"citation":"Astronomia nova 261-3","label":"H. VIIIM.X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/261-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/261-3"},"next":{"citation":"Astronomia nova 264","label":"CAPVT LIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/264"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}