{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 266","citation":"Kepler, Astronomia nova 266","ref":"266","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/266","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/266.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"L1 & L111, computentur distantiae, ex hypothesi capitis XLV, & proportione orbium capitis LIV, Methodo illa, qua usus sum inde a XLVI capite usque ad cap. L: atque illae comparentur ad distantias cap. 11 & LIII, inventas ex observationibus infallibilibus: apparebitque, quo magis ab apsidibus descenderimus, deficere computatas distantias ab observatis distantiis, ita ut contrarium ejus fiat, quod supra cap. XLIV deprehendimus. Ibi enim distantiae, ex lege circuli computatae, longiores erant in mediis longitudinibus, quam observatae: hic distantiae quas hypothesis illa efficit, quae ovalem Planetae orbitam efficit, breviores fiunt. Ergo patet, viam Planetae neque circulum esse, neque tantum a circulo ingredi ad latera, quantum ovalis illa, ex capitis XLV opinione orta, & capite XLVI descriEt vicissim, usurpatis dipta, ingreditur, sed media incedere via. stantiis capitis XLV, si computaveris loca visa Martis, praesertim illa, quae cap. L111 eminus oppositionem circumstant; cadet tibi ante oppositionem Planeta nimis in consequentia, post oppositionem nimis in antecedentia. Atque id anno 1589. & 1591. in descendente semicirculo, & anno 1582. 1595. in ascendente, est evidentissimum. Nam ibi loci peccat Ovalis ista capitis XLV, 660 particulis in defectu, ut circulus perfectus totidem peccat in excessu: quae possunt in apparentia efficere 20 minuta & amplius. Itaque & DAVID FABRICIVS ex suis observatis hypothesin meam capitis XLV, quam ipsi pro vera communicaveram, erroris hujus, nimis curtarum distantiarum, in mediis longitudinibus, coarguere potuit: eo ipso tempore scriptis literis, quo EGO in inquirenda vera hypothesi, repetita cura, laboravi. Adeo parum abfuit, quin ille me in deprehendenda veritate praeverteret. Cumque perfectus circulus tantundem peccet in contrarium, hinc argumentamur recte, veritatem esse inutriusque medio. Atque idem etiam capitibus XLIX. L. testabantur aequationes ex caussis Physicis computatae; lunulam nempe, quae a perfecto semicirculo resecatur, debere saltem dimidiam habere latitudinem ejus, quam opinio capitis XLV resecat. Itaque nihil nos impedit, quin rem certissime demonstratam esse dicamus: opinionem scilicet capitis XLV, dum excessui perfecti circuli medetur, in contrarium defectum incidere. Itaque causae Physicae cap. XLV. in fumos abeunt.","prev":{"citation":"Astronomia nova 265-3","label":"CAPVT LV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/265-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/265-3"},"next":{"citation":"Astronomia nova 266-2","label":"CAPVT LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/266-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/266-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}