{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 267.1-4","citation":"Kepler, Astronomia nova 267.1-4","ref":"267.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/267.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/267.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/267.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"quae est mensura aequationis Opticae maximae. Quem cum viderem esse 100429, hic quasi e somno expergefactus, & novam lucem intuitus, sic coepi ratiocinari. In longitudinibus mediis, aequationis pars Optica fit maxima. In longitudinib. mediis lunula seu curtatio distantiarum est maxima, estque tanta, quantus est excessus secantis aequationis opticae maximae 100429 supra radium 100000. Ergo si pro secante usurpetur radius in longitudine media, efficitur id, quod suadent observationes. Et in schemate capitis XI conclusi generaliter, si pro HA usurpes HR, pro VA vero VR, & pro EA substituas EB, & sic in omnibus; fiet idem in locis caeteris eccentrici, quod hic factum in longitudinibus mediis. Et per aequipollentiam, in schemate parvo capitis xxx IX, pro lineis αδ vel αι sumetur ακ, pro αε vel αλ sumetur ἀμ. Rursum itaque lector percurrat caput XXXIX. Inveniet ibi, jam antea ex naturalibus caussis disputatum esse, quod hic observationes ultro testantur, consentaneum scilicet videri, Planetam in diamentro quasi epicycli, quae perpetuo ad Solem tendat, librationem aliquam perficere. Inveniet etiam, nihil magis cum hac sententia pugnasse quam hoc, quod tunc, cum sumeremus repraesentandum perfectum circulum, coacti sumus librationis partes γ ι & λμ, summas imis (. quae aequalibus eccentrici arcubus respondent.) facere inaequales, & breves summas, longas imas. Jamigitur, negato circulari Planetae itinere, & usurpatis κα, μα, pro δα, εα, hoc est, pro ιά, λα, ut dictum est; sequitur ultro, partes librationis illas, puta γκ, μ/, esse aequales. Ita quod cap. xxxix. diu nos torserat, jam cedit nobis in argumentum deprehensae veritatis. De eo vero, quod partes mediae κμ adhuc sunt majores, extremis γκ, μ, γκ, μζ, dicetur sequenti LVII capite, quod sit naturae consentaneum, contra quam capite xxxix intelligere poteramus. Sed & illa difficultas, quae cap. xxx ix oriebatur, si diametri Solis augmentum Planetae prò signo accessus & recessus poneretur, jam penitus evanescit, ut apparebat capite LVII. Igitur de anomalia eccentri 9 ò facile mihi fuit praedicto modo deprehendere; pro EA distantia perfecti circuli, sumendam esse EBI respondentem coaequatae EAB.","prev":{"citation":"Astronomia nova 266-2","label":"CAPVT LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/266-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/266-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 267.5-6","label":"267.5 to 267.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/267.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/267.5"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}