{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 270","citation":"Kepler, Astronomia nova 270","ref":"270","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/270","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/270.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Flumen igitur in DE super remum influens, deprimet navem versus A, a C parum admodum, quia parum & inclinatur illa; Sic & in F, quia in hoc articulo, flumen in remum directe impingit: in D.E. vero fortius, quia hic remus multum ad hunc accessum dispositus est, inclinatione sua. Contrarium evenit in semicirculo ascendente. Flumen enim sub remum illatum in C, H, expellet illum 2O. Simul & hoc erit, ut caeteris paribus, in C lentior sit impulsus quam in F, eo quod flumen nostrum in c est debile, in F forte. Atque id etiam ad votum nostrum, quia libratio nostra, eccentri aequalia spacia sequebatur, quorum in superioribus Planeta versatur diutius quam in inferioribus. Exemplum hoc solam rei possibilitatem docet. Seipso enim est alienius: quia restitutiones remi & fluminis, non eodem sed duplo tempore perficit; & quia facies Planetarum ex terra aspicientibus videntur mutari debere; Lunae vero facies, ut quae cum Planetis in eo motu participat, de quo hic disputamus, non mutatur circuitu menstruo; sed ad terram, unde computatur ejus eccentricitas, perpetuo convertitur. Adde quod cum vis fluminis sit materialis (. aqua enim ibi agit pondere & impetu materiato.) vis Solis immateriata. Aliter igitur cum Planetis comparatum esse oportet; nec remo, instrumento corporali, indigebunt ad vim ponderum (ut quibus caret Solis illa species motrix) excipiendam. Sane neque corporali remo dignamur sidera, quantisper illa statuimus rotunda. Sed nascitur ex hac ipsa refutatione exemplum aliud, quod fortassis erit accommodatius. Quale flumen, talis remus. Flumen est species immateriata virtutis in Sole magneticae. Quin igitur & remus de magnete quippiam habeat? Quid si ergo corpora Planetarum omnia sunt ingentes quidam & rotundi magnetes? De TERRA (uno ex Planetis, Copernico.) non est dubium. Probavit id GVLIELMVS GILBERTVS. Sed describenda haec virtus pressius; nempe ut duos habeat polos, Planetae globus, quorum altero Solem persequetur, altero a Sole fugiet.","prev":{"citation":"Astronomia nova 269","label":"IGIQLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/269"},"next":{"citation":"Astronomia nova 271","label":"IGIQLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/271"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}