{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 274.1-4","citation":"Kepler, Astronomia nova 274.1-4","ref":"274.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/274.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/274.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/274.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Libettlo her, habiat rationi ilatera, conIuul sio. Si. Quae mensura spacii per librationem consecti iisque ad darum mometum. Quae sit proportio sinus versi alicujus nreus, id sum mam sinuum Eeorum, Omnium integressorum graduum. Froportionem esse fere & ad sensum, constantem. Applicario librationis magnetiea sum demonstaia nil librationem Planctae observaum ptica mea. & non facile movearis incuriosis experimentationibus. Vt igitur DP ad FA, sic fortitudo anguli ABC ad fortitudinem anguli DBC. Fugae igitur vim metitur hic DP, appetentiae vim PA. Aufer a PA aequalem ipsi DB, quae sit AS. Ergo SP est mensura virtutis appetentis solitariae, impedimento fugae ablato: idque in proportione, qualium AD metitur vim maximam solitariam. Sed qualium dimidia DE metitur vim maximam, talium & ipsius PS dimidia scilicet PB, hoc est sinus CN anomaliae coaequatae CBI, metitur vim accessus nuIgitur sinus anomaliae coęquatae est dam, hoc situ Planetae ad Solem. mensura fortitudinis accessus Planetae ad Solem illo loco. Atque haec incrementorum virtutis mensura est. Spacii libratorii per haec continua virturis incrementa confecti, mensura longe est alia. ostendunt enim observata, si ipsi 10 anomaliae coaequatae respondeat sua anomalia eccentri GI, quod IH sinus versus arcus GI sit mensura librationis peractae. Id si etiam ex ipsa prius indicata mensura celeritatis CN deduci potest, tunc conciliaverimus expeCum enim cujusque arcus sinus rientiam cum demonstratione librae. sit mensura fortitudinis illius anguli, summa sinuum erit fere mensura summae fortitudinum seu impreßionum per omnes partes aequales circuli: quarum omnium communis effectus est tota libratio peracta. Atqui summa sinuum I6 arcus (sint enim jam aequales IC & IG anomaliae alias diversae ad vitandam confusionem) ad summam sinuum quadrantis, est fere ut IH versus sinus illius arcus IG, ad IB versum sinum quadrantis. Dixi fere. Nam in principio, cum sinus versus & parvus est, & parva habet incrementa, dimidio minus exhibet quam summa sinuum. Ecce. Capiat quadrans partes 90. Summa 90 sinuum est 5789431. Jam olim enim addidi omnes ordine. Summa sinuum in arcu i, hoc est, sinus primus, est 1745. & ut illa summa ad hunc, sic 100000 ad 30. Contra sinus versus quadrantis est 100000, sinus versus gradus in est Is, quod est dimidium de 30.","prev":{"citation":"Astronomia nova 273","label":"IGIQLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/273"},"next":{"citation":"Astronomia nova 274.5-6","label":"274.5 to 274.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/274.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/274.5"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}