{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 278.1-4","citation":"Kepler, Astronomia nova 278.1-4","ref":"278.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/278.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/278.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/278.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Id majoris evidentiae caussa etiam hinc ex parte patet. Erigatur recta BL ex B ipsi GF ad perpendiculum: & centro A, diastemate aequali ipsi BC, scribatur arcus secans BL in L: & connectatur AL. Cum ergo sit anomalia eccentri CBL 9OSerit sinus versus CBIODOOO, dimidium totius diametri; quare & libratio yβ, dimidium totius γζ: & proinde distantia erit βα. Ei vero aequalis est ex constructione AL. quare Planeta erit in L. Et quia ipsi BC vel BM aequalisest AL, & BA communelatus, & LBArectus, ut & MAB: triangula igitur BMA, ALB congruunt. Itaque ipsi AM, aequalis est BL. Sed AM aequatur ipsi avut supra; ergo & BL. Sed àν scilicet praetensa recto αον, longior est quam αo subtensa acuto ἄνο. ergo & BL longior est quam 40. & AL longior est quam BL. multo igitur longior AL quam αo. Minor ergo videtur Sol in distantia AL quam in distantia αo. Distantiâ vero αo, jam modo videbatur medius inter maximum & minimum. quare in distantia A Lapparet Solminor medio. In L igitur etsi dimidium de semicirculo eccentrici est absolutum, tamen minus dimidio incrementi accessit diametro Solis. Sane quia & anomalia coaequata LAC minor est dimidia 90. Atque hoc illud est, quod cap: xxxix nos torserat, ut praecedenti cap. LVI. dictum. Si enim orbita Planetae perfectus fuisset circulus, augmentum diametri O mensurasset augmenta sinuum versorum anomaliae eccentri: cujus observatio alienior est a mente Planetae quam observatio coaequatae: ut jam audiemus. Vide igitur a contrariis, quam commode ista mensura Planetae tribuatur quamque plausibiliter. Flanetam nox posse habere Si librationis ipsius mensuram a Mente comprehendendam ponerecognitionem HHom Eceniti. mus, anomaliae eccentri sinum versum, quem observationes commendant; tunc destitueretur mens Planetae ab hoc medio diametri Solis variabilis: quia se non accommodat ad sinus versos anomaliae hujus eccentri. Planetae enim iter non est circulus. Et mens Planetae intelligeret librationis partes, seu spacia conficienda seipsis, sine signo. quod pridem inter absurda retulimus.","prev":{"citation":"Astronomia nova 277","label":"IGIQLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/277"},"next":{"citation":"Astronomia nova 278.5-6","label":"278.5 to 278.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/278.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/278.5"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}