{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 279","citation":"Kepler, Astronomia nova 279","ref":"279","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/279","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/279.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":424,"text":"Et sic ipsum B quasi centrum, posterius est ipso itinere CD. Si vero inspiceretur a Planeta, prius esset ipso itinere. His itaque de caussis nego sinum versum anomaliae eccentri mensuram subministrare Planetae, librationis suę, non quod hęc mensura non sit, sed quia etsi sit, a Planetae tamen mente non respicitur. At si augendam & minuendam O diametrum Planetae ponimus pro medio seu adminiculo, per quod ad justas & seipsis imperceptibiles distantias ipse librationibus suis pervenit, huicque diametro O variandae ex demonstratione proxime expedita regulam demus & mensuram, a Planetae mente percipiendam, anomaliam eccentri coaequatam, in schemate DAC, vel potius KDA: jam igitur stamus rectius. Nam utraque signa sunt perceptibilia: ex parte librationis, crescens & decrescens magnitudo diametri O; ex parte mensurae seu anguli, tria puncta corporibus vestita. Nam in A ipse O est, in D Planeta, in K Fixa, index aphelii. Fortassis itaque dicendum erit, (quod quidem & jam supra cap. xxXix posito casu, quod Naturae vires non sufficiant motibus coelestibus administrandis sumus amplexi) Planetae tributum esse sensum lucis Fixarum Solisque; cujus radiationum concursu apud centrum Planetarii corporis, angulum hunc anomaliae coaequatae aestimet. VNA sola difficultas est expedienda. Quamobrem non hic ipse angulus, fiat mensura operi Planetario, quod est hic augere diametrum Solis accessu ad Solem, sed pro angulo, ejus sinus versus?* Et quibus mediis Planeta sinum anomaliae coaequatae percipiat? Vtrum ipse quoo more hominum ratiocinando in Geometricis proficiat? cum tamen nullum hactenus munus, motus coelestes administrandi, in Planetae mentem competierit, quod non instinctu divino, inde a prinaevo rerum conditu, huc usque pertingente, citra ratiocinationem ullam, obiri posset. Repetendum itaque ex paulo supradictis, quod sinus anomaliae coae quatae sit index fortitudinis angulorum KDA. de quib. Aristoteles in Mechanicis, & hoc eodem capite paulo supra. Nam duo brachia commissa angulo obtuso, facilius diriguntur, quam angulo recto, idque in proportione sinuum. Et vicissim duo brachia angulo acuto coagmentata, facilius in unam rectam coguntur, capitibus conjunctis, quam si angulo acuto coagmentarentur. Repete demonstrationem ipsam ex paulo praemissis. Itaque uno modo, si constet Planetam habere sensum fortitudinis angulorum, nihil erit absurdi, si dicamus (nostro hominum conceptu) in notescere illi sinus angulorum. At cur ille sentisceret naturalem fortitudinem angulorum? Nimirum ad naturalia revolvimur principia. Sint. enim ut prius, tractus certi corporis Planetarii, quibus insit vis magnetica, directionis in lineam, quae tendit in Solem. Sit autem jam non, ut prius, Naturae corporis, sed animali facultati, seu quae regit corpus Planetae intrinFil. Planetam posse habere βυgni Bnotmaliae cuaquata. Planetae menis siquidem intena est ad anomaliae Cmequata angului, non aedimure ejus in Ausinem. sed siQuemadmodu paulu aute sintis rectus anumallae Etri volui reIpondentia eoaquata) fuit index fortitudinis librario.","prev":{"citation":"Astronomia nova 278.5-6","label":"278.5 to 278.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/278.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/278.5"},"next":{"citation":"Astronomia nova 280","label":"IGIQLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/280"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}