{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 28","citation":"Kepler, Astronomia nova 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/28.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"niti enim, ut illum (quamvis euntem) in medio fere suarum circuitionum retineant, ipsos vero genuinam viam circa Solem (quasi esset immobilis) ordinare. Qua ratione quilibet Planeta in aura aetherea praeter viam propriam ipsam etiam Solis viam conficit, efficiturque ex motu utroque compositus ad unguem idem qui apud Ptolemaeum (spiralis nempe) ut cap. 1. dictum. Et Astronomice Ptolemaeus epicyclos in eccentricis statuit, BRAHEVS ECcentriCos in epicyclo uno, qui est ipse Solis orbis. Ec o in sequentibus demonstrationibus omnes tres authorum formas conjungam. Nam & TYCHO me hoc quandoque suadente id se ultro vel me tacente facturum fuisse respondit (fecissetque si supervixisset), & moriens a me quem in Copernici sententia esse sciebat petiit uti in sua hypothesi omnia demonstrarem. PORRO trium harum formarum perfectissimam aequipollentiam Geometricam & jam statim & per totum librum aliud licet agentes demonstrabimus. In praesens persequendum est institutum & demonstrandum, omnino magnum aliquid in secunda inaequalitare peccari, si pro apparenti motu Solis medius susceptus fuerit, cum quo Planeta in principio hujus secundae inaequalitatis opponatur Incipiam a COPERNICANA sententia. Centro sscribatur eccentricus terrae γV, qualem Copernicus Ptolemaeo fidens est imagnatus, ut in eo sit Vβ linea apsidum, * locus Solis immobilis, & Spunctum aequalitatis motus telluris. Ducatur per β ipsi βy perpendicularis ὑβo secans circumferentiam in punctisuσ & connectanturvo cum κ. COFERNICVS igitur PTOLEMAICOS numeros in suam formam hypotheseos tralaturus Planetarum eccentricitates computavit non a Eductis e* Sole sed a β centro aestimato aequalitatis cursus terrae. nim lineis ex Z, utpote By, βU, βG, quoties Planeta & terra in has incidunt, Planeta supponebatur exuisse secundam inaequalitatem, quae ei accidebat ratione motus terrae, ut si terra in v versante Planeta inveniretur in linea βo producta. Porro Porro hac ratione Copernicus visum per fictionem in puncto β collocavit.","prev":{"citation":"Astronomia nova 27","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/27"},"next":{"citation":"Astronomia nova 29","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/29"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}