{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 281","citation":"Kepler, Astronomia nova 281","ref":"281","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/281","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/281.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"Deinde mens haec ad dimidium decursum regulae suae seu anomaliae coaequatae, dum dimidium perficit operis sui, quod consistit in augenda vel minuenda diametro Solis, supra quidem yo librationis partem absolvit majorem, infra vero oζ minorem. Neque γο, οζ, respondent partibus temporis. Nam plus morae consumitur in γo, quam ejus supra oζ excessus requirebat. Neque continuo augentur partes a ζversus γ, sed apud γκ sunt minores, ut & apud αζ. At mentis opera solent esse constantia. Propterea nobis fuit opus, illam instruere facultate animali, atque magnetica, & pugnam utriusque comminisci, qua mens admoneretur de officio suo, de quo nec temporis nec spaciorum confectorum aequalitate admoneri potuit. Itaque rursum lenti subsidium a natura petivimus. Contra hae modificationes omnes insunt revera operi virtutis magneticae extraneae Solis, eique conjunctae magneticae, insitae ipsi Planetae, ut supra explicatum. Si ergo per sese officium faciunt virtutes magneticae, quid opus illis est mentis directorio? Ac etsi de magnetica vi ipsis corporibus Planetariis insita incerti mansimus, contemplatione axis Telluris, qui diversus est a linea apsidum Solis: at haec difficultas utrinque communis est. Nam & Mente posita, tamen coacti sumus admittere talem axem, qualem in Tellure desideramus; quo mediante mens apprehendat fortitudinem anguli, seu ejus sinum versum. Contra vehementer urget nos verisimilitudo, ut librationem hanc Planetarum, quae citra controversiam leges Naturae sequitur, Naturae ascribamus in solidum, quomodocunque ea insit corporibus Planetarum. Adeoque & ipsam hanc comprehensionem sensitivam Solis & Fixarum, quam molliter ego accipio, Mentique Planetae indulgeo, nescio an sufficienter lectori Philosopho comprobaverim. Accedit & hoc, quod in ipsis etiam modis, quos Menti praescripsimus, omnium, qui possunt esse, probatissimos, implicari videtur quaedam incertitudo Geometrica; quae nescio an non a DEO ipso repudietur, qui hactenus semper demonstrativa via progressus esse deprehenditur. Nam si Planeta prout ad Solem, partim insita vi appropinquaverit, in alium & alium gradum virtutis ex Sole adventitiae venit (ut quidem venit. ) & si diversi gradus, reciproce ipsius etiam Planetae vim appropinquandi intendunt, dum angulum augent, qui Regula ponitur appropinquationis, seu auctionis diametri Solis: Nisus Planetae proprius, denique sibiipsi fiet ex parte mensura, & in intentione Planetae, simul prius & posterius; cum sit per partes inaequalis, & ob hoc ipsum mensura indiguerit. Quo pacto non demonstrative, sed quasi per regulam falsi, dabitur exploratio, temperandarum virium utriusque virtutis, ut eodem tempore sese expediant, eodem corporis circumactu. Nisi Fosita mente quae sequatur caussa pragressiti aphesiorum. De ἀντιρρες uerum.","prev":{"citation":"Astronomia nova 280-2","label":"280","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/280-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/280-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 282.1-4","label":"282.1 to 282.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/282.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/282.1"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}