{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 284.1-4","citation":"Kepler, Astronomia nova 284.1-4","ref":"284.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/284.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/284.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/284.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Quod toto hoc opere spectavi, ut Physicam invenirem hypothesin, quae non tantum distantias efficeret observatis consentaneas, sed etiam aequationes itidem probas, quas hactenus ex vicaria capitis xvi coacti sumus mutuari: idem per hanc etiam verissimam hypothesin tentans, In linea falsa methodo; rursum de rerum summa trepidare coepi. apsidum, centris A. B. scribantur aequales circuli GD. HK. Sitque AB eccentricitas circuli GD. Sit autem anomalia eccentri, seu numerus graduum ejus, arcus GD vel HK, per aequipollentiam capitis 111. Centro igitur K, diastemate KD, quod ipsi AB sit aequale, scribatur LDF epicyclus, qui secabit circulum GD in D, per aequipollentiam cap. 111. Ducatur AK, & continuetur donec secet epicyclum in L, ut sit LD arcus similis anomaliae eccentri GD vel HK. Et connectatur B cum D. E puncto vero D demittantur perpendicuQuare per lares in GA, LA, quae sinL DC, DE. hactenus cap. LVI. demonstrata, AE citra controversiam erit justa distantia ad hanc anomaliam eccentri, de qua quaeritur, quantum temporis in ea sit consumptum. Cumque ejus arcus sinus versus GC, sive post multiplicationem, LE ablatâ a GA, prodiderit distantiam AE justam: ex his indiciis persuadebar, terminum ipsius AE alterum, quaerendum esse non in DC linea, quod verissimum tamen erat, sed in DE lineae puncto 1: ut si centro A, diastemate AE, ducerem arcum EIF, qui secet DB in 1. Esset igitur A1 secundum hanc persuasionem justa distantia, situ & longitudine; & IAG anomalia vere coaequata. Manifestum est autem, quod EIF arcus secet DC lineam, loco superiori scilicet in F. itaque anguli IAG & FAG differant quantitate IAF. Errorem primum exErravi igitur, usurpata linea A1 pro AF. perientia deprehendi. Nam cum explorassem quantitatem areae DAC tam per distantias omnes quam per areolam DAB, postea huic areae DAG in tempus conversae accommodassem angulum IAG non FAG; tunc in superiori semicirculi parte collegi per 5 / plus, in inferiori per 4 minus, quam dabat vicaria, satis certa.","prev":{"citation":"Astronomia nova 283-2","label":"CAPVT LVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/283-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/283-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 284.5-6","label":"284.5 to 284.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/284.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/284.5"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}