{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 285","citation":"Kepler, Astronomia nova 285","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/285.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"SAR: & centro x scribatur rursum epicycius PT, priori aequalis: & ex P, sectione epicycli cum eccentrico, perpendiculares in BQ, AR, cadant, PV, PM: & connectatur P cum B, & centro A, diastemate AM, arcus scribatur MN, secans PV in O, PE in N. Est igitur analogum superioribus, ut si pro F usurpemus I, jam pro O usurpemus N; putemusque, AN, ut est justa distantia longitudine, sic & situ justam esse. Atqui puncta I. N. & similia efficiunt iter Planetae buccosum. Nam aequales sunt arcus GD & QP. & BD, BP, ex communi centro ejectae, secant resectam lunulam. Atqui DI & PN, latitudines lunulae, versus centrum extensae, sunt inaequales. & minor DI, major PN. Cum enim ED & MP sint aequales, & EDI, MPN recti, EI vero circulus major, ut pote longiore radio AE, & MN circulus minor, utpote breviere radio AM: omnino major erit FN, minor DI. Exilior est igitur resecta lunula superius apud D, latior inferius apud P. At in ellipsi lunula haec aequalis est latitudinis in punctis aequaliter à G & Q apsidibus remotis. Patetigitur, viam buccolam esse; non igitur ellipsin. Ac cum ellipsis praebeat justas aequationes, hanc igitur buccosam, jure injustas praebere. Nec erat opus, aequationes ex ellipsi de novo computare. Sciebam ultro facturas officium. De distantiis tantummodo sollicitus eram, ne forte ex ellipsi desumptae negocium mihi facesserent. At quamvis hoc accideret, paratum erat mihi latibulum, incertitudo 200 particularum in distantiis. Itaque ne hic quidem valde haesi. Multo vero maximus erat scrupulus, quod pene usque ad insaniam considerans & circumspiciens, invenire non poteram, cur Planeta, cui tanta cum probabilitate, tanto consensu observatarum distantiarum, libratio LE in diametro LR tribuebatur, potius ire vellet ellipticam viam, aequationibus indicibus. O me ridiculum! perinde quasi libratio in diametro, non possit esse via adellipsin. Itaque non parvo mihi constitit ista notitia, juxta librationem consistere ellipsin; ut sequenti capite patescet: ubi simul etiam demonstrabitur, nullam Planetae relinqui figuram Orbitae, praeterquam perfecte ellipsieam; conspirantibus rationibus, a principiis Physicis, derivatis, cum experientia observationum & hypotheseos vicariae hoc capite allegata.","prev":{"citation":"Astronomia nova 284.5-6","label":"284.5 to 284.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/284.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/284.5"},"next":{"citation":"Astronomia nova 285-2","label":"CAPVT LIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/285-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/285-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}