{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 287","citation":"Kepler, Astronomia nova 287","ref":"287","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/287","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/287.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"LIX. compositionem igitur tota area AMN ad totam AKN, est ut ML ad LK. Quod erat demonstrandum. IV. Circulo per hujusmodi perpendiculares quotcunque in aequales arcus diviso, ellipsis in arcus inaequales dividitur; & qui sunt apud vertices, maxima utuntur proportione; qui locis mediis, minima. Nam circa vertices, arcuum proportio proxima est proportioni sectarum perpendicularium, quibus sese proxime accomodant secundum longitudinem; minor tamen. Circa locos medios proxime fiunt aequales; minor tamen arcus ellipticus, quia minus curvatus, quam circularis. Per se patet. Tota elliptica circumferentia est proxime medium Arithmeticum inter circulum diametri longioris, & circulum diametri brevioris. Probatum enim est supra capite XLVIII. longiorem esse circumferentia ea, cujus diameter est medium proportionale inter diametros ellipseos, ut cujus circuli area, per VII. Sphaeroideon ARCHIMEDIS, aequat aream ellipseos. Sed & medium Arithmeticum, est longius medio proportionali. Proxime ergo aequalia sunt ista. VI. Quadratorum proportionaliter divisorum gnomones sunt ad invicem ut quadrata. Sint duo quadrata PL & SH. Horum latera KL, EH, divisa sint proportionaliter in punctis M.B. Scribantur gnomones KOQ, & CRE. Ergo quia ML ad LK sic est, ut BH ad HE; erit etiam OLad LP, ut RH ad HS. Sed gnomones sunt quadratorum differentiae. Ergo etiam ut LP ad suum gnomonem, sic HS ad suum: & permutatim, ut PL ad HS, sic gnomon KO Qad gnomonem CRE. VII. Si a termino semidiametri brevioris, in circumferentia ellipsis, extendatur linea, aequalis semidiametro longiori, sic ut terminetur in ipsa semidiametro longiore: quae inter punctum hoc & inter centrum interjacet, potest gnomonem, quem quadratum semidiametri longioris, circumponit quadrato semidiametri brevioris. Abrevioris semidiametri HB termino B, extendatur recta BN, aequalis semidiametro Fft. longiori AH.","prev":{"citation":"Astronomia nova 286","label":"CAPVT LIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/286"},"next":{"citation":"Astronomia nova 288","label":"CAPVT LIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/288"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}