{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 298","citation":"Kepler, Astronomia nova 298","ref":"298","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/298","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/298.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"At in anomalia 45 fere, FD jam evasit major dimidia, quia sinus 707II est major dimidio 5o000 sinus totius: angulus vero ejus EHD adhuc est major dimidio; quia sinus complementi adhuc major dimidio, scilicet & ipse 707II. Itaque rectangulum quadrantis sit omnium maximum; & simui quadratum; aequans dimidium de quadrato radii sc. 5000000000. IV. Angulus ingressus Planetae a circumferentia circuli ad diametrum apsidum, idem est in anomalia eccentri, apud centrum eccentrici, & in anomalia coaequata circulari, totidem graduum, apud centrum Solis. Constituatur ipsi anomaliae eccentri AHD, coaequata aequalis ANG, ad circumferentiam circuli G. hoc est. ducaturipsi HD parallelos NG. & ex G perpendicularis Gx veniat in AC, in qua sit GI ingressus Planetae justus. & Icum N connectatur. Quia ergo ut VD ad DF, sic XG ad GI, per I;ut vero VD ad DH, sic XG ad GN, propter similitudinem triangulorum: ut igitur FD ad DH, sic IG ad GN. & sunt aequales FDH & IGN. AEquales igitur etiam FHD& ING. Et H est centrum eccentrici, N vero centrum Solis. Angulus igitur, &c. Quod erat demonstrandum. Anguli, quo coaequata fictitia, quae circulo nititur, differt a coaequata vera, quae ellipsi innititur, mensura genuina & verissima, est rectangulum sub sinu anomaliae coaequatae fictitiae, & sinu complementi anomaliae coaequatae verae. In schemate eodem, multiplicato sinuanguli AHD in sinum anguli VFD, proditura erat genuina mensura anculi FHD per III. At per IV. angulorum VHD & XNG aequalium, sinus est idem, itemque & VFH, XINsinus idem. Ergo multiplicato sinu anguli XNG anomaliae coaequatae fictitiae, in sinum anguli XIN complementum ipsius XNI, qui est coaequata vera; prodit mensura genuina anguli FHD; hoc est per IV. anguli ING; differentiae inter XNG & XNI.","prev":{"citation":"Astronomia nova 297","label":"CAPVT LX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/297"},"next":{"citation":"Astronomia nova 298-2","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/298-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/298-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}