{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 306","citation":"Kepler, Astronomia nova 306","ref":"306","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/306","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/306.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"Anno ICTVM est capite LVII, si diameter corporis seu globi Martii ponatur Magneticam vim obtinere, & porrigi in longitudines medias, atque in illo situ teneri sibi ipsi parallelos in omni ambitu, absolutam esse hypothesin Physicam eccentricitatis. Haec suppositio tanto est verisimilior, quod nunc etiam latitudinis ratio plane consimili speculatione expeditur: si nempe supponatur aliqua diameter latitudinis in corpore seu globo Martis, quae porrigatur in locum limitum sub Fixis, & in hoc situ maneat sibi ipsi parallelos per omnem ambitum. Hujus virtutis ad illam proportio haec est, quae est in magnetibus nostris, directionis ad polum, ad vim ferri attracticem. Illa quippe Solem apperit vel fugit: haec Fixaram illa loca, sub quibus limites latitudinum conficiuntur, non appetit adnavigando vel fugit (quemadmodum nec magnes ad poli regionem adnatat, etsi liber natat) sed tantum versus illa, ut magnes versus polum, dirigitur. Hanc vero directionem sequitur excursus Planetae e plano eclipticae ad latus utrumque, versus quod axis hic inclinationis, parte quae in motu corporis praecedit, dirigitur. Sit CBAD ecliptica, A. c. Nodi, B. D. limites. Axis latitudinum in corpore Planetae GNH, EAF, LOM ICK. Cum igitur ponamus hunc axem sibi ipsi aequidistare per omnem ambitum; fiet igitur, ut corpore a Nodo ascendente C, in limitem Boreum B, translato, axis hic corporis IK, qui initio & in Nodo C, quasi tangebat circulum circuitionis per CNAO imaginatum, denique in limitibus N. o. eundem ad angulos rectos secet, versus centrum mundi S, hoc est, versus Solem porrectus. & qui hactenus ob declinationem nonnullam ab itinere regio, CBA, prolectaverat corpus Planetae, ut eodem, nempe in plagam N excurreret, quorsum praecedentem partem K verterat; jam in limitibus, inclinatus ad planum quidem eclipticę eas mansit (diximus enim, in omni situ manere sibi ipsi aequidistantem; semel itaque inclinatus ad planum eclipticae, semper inclinabitur.) sed ab itinere ipso regio, hoc est a circumferentia illius plani CBAD, ipse in CH constitutus, non amplius declinat. neque enim in adversum A, neque retro in e nuit; sed tantummodo ad latus, seu ad polum abnuit, quorsum iter illi non est. Igitur Planeta ultra B promoto, jam altera axis pars C, quae in Meridiem vergit, praecedit, istoque pacto Planetam a Boreali inclinatione maxima B, per Nodum descendentem A, ad inclinationem maximam Austrinam o, perducit. Atque hic inclinationis axis, quidam quasi remus est: quia quod nautae remis praestant, ut ab una ripa in alteram trajiciant, hoc Planeta consequiturper hunc inclinationis axem, trajiciens a Borea in Austrum, & vicissim, flumine, hoc est specie immateriata Solis, per viam rectam CRAD incedente. Quod Geometricam dimensionem attinet, nihil est opus verbis.","prev":{"citation":"Astronomia nova 304","label":"MOTIBVS STELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/304"},"next":{"citation":"Astronomia nova 307","label":"MOTIBVS STELLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/307"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}