{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 313","citation":"Kepler, Astronomia nova 313","ref":"313","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/313","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/313.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"CAPVT LXVI. Non semper in opposito Solis contingere maximos excursus ad latera. E LATITVDINE vero maxima, quae contingere potest in unaqualibet periodo Martis, multo perplexius est negocium, certa loca ejus Geometrice definire: & involvit magnum illud paradoxum, quod inter observationes anni MDXCIII, TYCHONIS BRAHE manu, his verbis inculcatum reperi. Consideratione dignum est, quod Mars circa decimam diem Augusti habuerit maximam latitudinem Austrinam; & postea decreverit; ita ut die XXIV in oppositione, quasi quarta parte gradus propior eclipticae redditus sit, quod tamen Canones, etiam correcto latitudinis maximae loco, in XVIII Aquarii nequaquam exhibent, quomodocunque assumatur illic maxima latitudo: cujus rei causa studiose inquirenda venit. Postea cum ad ipsum in Bohemiam venissem, & saepius de latitudinum ratione quaesivissem: illeque mihi, Nodos in locis esse oppositis, & sectionem transire per punctum medii loci Solis, seu per centrum epicycli ejus (de quibus sequenti cap: LXVII.) aliaque multa recensuisset: hac mentione commonefactus de hoc negocio, hoc inquit est mirabile, latitudines fieri maximas, ante vel post oppositiones cum Sole: cujus rei mentio facta est etiam supra capite xV.","prev":{"citation":"Astronomia nova 312","label":"CAPVT LXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/312"},"next":{"citation":"Astronomia nova 314.1-5","label":"314.1 to 314.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/314.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/314.1"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}