{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 32.1-4","citation":"Kepler, Astronomia nova 32.1-4","ref":"32.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/32.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/32.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Et tunc 8 (linea visionis Planetae (quod inexercitatior aliquis diligenter notet) plus in consequentia vergit sub Fixis quam ὑω temporis posterioris: quia etsi & ( praecedit lineam ὑω in antecedentia, tamen perinde est, ac si θ.υ. & omnia omnino puncta per terrae circulum unus punctus & centrum sphaerae Fixarum essent. quare non distantia terminorum θ. v. sed inclinatio linearum & ζ, υω, efficit, ut lineae in diversa zodiaci loca incidant, eodem ad sensum coincisurae, si paralleli fuissent. Inclinari autem (versus o patet inde, quod idem tempus supponitur, quo Planeta ex Cin o & terra ex & in v movetur. Terra vero velocior est Planeta. Majus igitur spacium &o terra conficit, quam est o spacium Planetae. Sed esse Planetam antecedenti tempore plus in consequentia, facilius etiam doceri potest, cum sub oppositionem sit retrogradus, quod omnibus constat. Apparet itaque quid in hac reductione a medio ad apparentem Solis motum in locis inaequalitate secunda exutis immutetur. Nam in T & opposito loco pristina loca manent in (vel o. additur loco viso, quia & ((ut dictum est) magis in consequentia vergit quamvo adimitur tempori interlapso, quia & Cest visio tempore prior quamv o. In opposito loco fit contrarium, tempori scilicet additur, loco adimitur. Atque ita loca haec Planetae à pristinis multum dißident. Quare & in operatione de novo instituta effectus prodeunt multo alii. Nempe cum visum fictione in x Solem transtulerimus (eo quod Planetam in T & Cpositum inspexeramus, terra in lineis κT & κ ( versante scilicet in punctis γ & θ), eccentricitas igitur jam ax consurget. At supra capite v. ostensum est, visu ex β in * translato & ex x per δ punctum aequalitatis pristinum linea ejecta, per hanc novam hypothesin novum quidemeccentricum strui, sed qui visui in Q quamproxime suas visiones omnes imperturbatas relinquat. Igitur connexis δκ, & linea divisa in μ, sic ut δλsit ad δμut δβ αd δκ, & ex μ designato novo eccentrico ne, qui priori ξx sit aequalis, acta etiam per κδ nova linea apsidum, consurget hypothesis nova, cujus apsis in n.","prev":{"citation":"Astronomia nova 31.5-6","label":"31.5 to 31.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/31.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/31.5"},"next":{"citation":"Astronomia nova 32.5-6","label":"32.5 to 32.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/32.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/32.5"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}