{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 32.5-6","citation":"Kepler, Astronomia nova 32.5-6","ref":"32.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/32.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/32.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/32.5.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Prius autem y abusive apogaeum dixeramus, eo quod in lineaxβ Copernicanum centrum β in locum terrae Ptolemaicum successerat. Jam igitur n propria notione (cum in Copernicana hypothesi sumus) aphelium, eique oppositum punctum perihelium dicemus, eo quod Sola longissime ab n recedat DICTVM est, quid Physice differant hae geminae opiniones, mea & authorum. Ostensum etiam est, quomodo in forma Copernicana utraque Geometrice delineetur. Tertio & illud inculcatum, Astronomice in articulis conjunctionum & oppositionum nihil illos differre quod Sequitur ut quod supra cap. V. admodum magni sit faciendum. inexplicatum mansit demonstrem, omnino magnam aliquam differentiam intercedere inter utramque hypothesin, si ex iis extra situm acronychion Planetae locum computare jubearis. Ducta igitur per λ. μ. centra eccentricorum linea parallelos ipsi βκ, & continuata ut secet utrumque eccentricum in duobus punctis infra & supra, constituet infra, maximam intercapedinem eęaequalem ipsi λμ. Sed quia non lineae ex N sed lineae ex d designant certa & eadem momenta temporis, quibus hic opus habemus, ducatur igitur δ’ę secans eccentricos in eę, ut uno & eodem momento Planeta hic in e illic in ę certo incidat.","prev":{"citation":"Astronomia nova 32.1-4","label":"32.1 to 32.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/32.1"},"next":{"citation":"Astronomia nova 33","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/33"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}