{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 321","citation":"Kepler, Astronomia nova 321","ref":"321","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/321","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/321.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Et tribuitur idem aequatoris seu aequinoctialis nomen etiam illi tractui sphaerae Fixarum, qui quolibet sęculo aequatori terrestri superstat. Idem polorum nomen, punctis Fixarum iis quae polis Telluris quovis saeculo superstant. Hic igitur axis, & circulus maximus inclinatus est ad eclipticam, aliis sęculis aliter. Quanto enim hodie major est Borea latitudo Fixarum in Cancro, Australis in Capricorno, tanto minor est hodie latitudo aequatoris ab ecliptica, quam olim, quia in Cancro & Capricorno obliquitas haec est maxima. Olim quidem erat 2j. 512: hodie est 23. 312. differentia 26. quanta est & mutatio latitudinis Fixarum. Est autem consentaneum, circulum aequatorium cum axe suo & polis, perpetuo aequali & fixo spacio declinaturum fuisse a polis eclipticae hujus HK, si ecliptica vera praecipuus esset circulus mundi. Quia vero ecliptica mutata, hujus etiam axis, (& una aequatoris, cujus est iste axis) inclinatio ad eclipticam variata est, ut quantum ecliptica a Fixis in Cancro recessit, tantum ad aequatorem accesserit; igitur aequator ad alium aliquem circulum videtur tueri inclinationem constantem. Magnam igitur causam, magnam dignitatem hujus coeci circuli esse oportet. Itaque omnibus verisimilitudinibus consurgit nobis circulus aliquis regius LOM medius inter Planetarum circulos, ad quem omnes Planetae & hic etiam Mars tueatur inclinationem constantem. Nec debet nos turbare Lunae exemplum, cujus est ad eclipticam, non vero ad alium aliquem circulum maximum, & olim, & hodie transpositâ eclipticâ, constans inclinatio 5 graduum. Inter Lunam enim & Planetas caeteros ingens est discrimen. Caeteri orbes centrum mundi ambeunt. Lunae orbis solus (ut crasse loquar) est extra centrum, & transportatur de loco in locum. Illi communiter Solem circumeunt, Luna Tellurem. Illorum eccentricitates totaeque theoriae longitudinis & latitudinis a Sole consurgunt, Lunae a Tellure mobili. Illos Sol in circulum rapit, Lunam Tellus. Quid mirum igitur, si Luna latitudinum suarum limites, ad eclipticam luxatilem HK, sub qua Telluris est circulus, constantes tuetur; caeteris Planetis hic ad alium aliquem circulum invariabilem, ut LOIM, respicientibus? Itaque nihil nos Luna debet impedire, quo minus hoc credamus. Hoc igitur recepto, Martis orbitam constanter inclinari ad circulum aliquem sub iisdem semper Fixis constantem ut LOIM, sequitur, eandem Martis orbitam aliis sęculis aliter inclinari ad eclipticam HK, ut quae aliquibus sui partibus Fixas pristinas deserit, & ad alias transit. Hoc tamen sic sequitur, si recipiamus, Nodos Martis & Nodos Telluris, hoc est sectiones, quas faciunt hae orbitae cum illo circulo coeco LOIM, non iisdem semper intervallis in coelo circumferri, sed alios aliis esse celeriores. Hujus rei genuinum exemplum jam positum est. Dum Car. LXVIII. Tolui Terias num plane sub ipso BCE circello incudit.","prev":{"citation":"Astronomia nova 320","label":"CAPVT LXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/320"},"next":{"citation":"Astronomia nova 322.1-5","label":"322.1 to 322.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/322.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/322.1"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}