{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 322.6-9","citation":"Kepler, Astronomia nova 322.6-9","ref":"322.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/322.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/322.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/322.6.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"31–, cum 1 polus eclipticae Ptolemaicae disteta B 23. 51–. Erit haec Theoria, mutatae obliquitatis eclipticae, & latitudinis Fixarum: nisi quod de dimensione nobis non constat ipsius circelli O1. Nam illa quantitas 20 minutorum obliquitatis eclipticae mutatae, varie effici potest. Et quia o est polus eclipticae hodiernae, & oc in principium Cancri vergit: sit ergo CP pars octava circuli, & P medium Leonis, ubi hodie est limes Martis Boreus. Continuetur PO ultra o; eique ducaturper iproxime parallelos GI, paulo tamen vergens in consequentia (quia olim limes Martis sub Fixis erat paulo promotior quam hodie.), & continuetur ultra I. & ex A circellus scribatur secans Po in F, & GI in H. Sit autem circellus tantus, ut major sit OF quam IH. Et ponatur polus circuli, sub quo Martis circuitus ordinatur, hodie in F, olim in u. Erit hodierna obliquitas, seu inclinatio plani Martii ad eclipticam OF major, Ptolemaica IH minor; & tamen Martiae orbitae polus H. F. circa A constanti intervallo AH, AF, ivisset ex H in F. Cumque polus orbitae Martiae satis magno arcu ab H in F iverit, seu in consequentia seu in antecedentia: quia tamen una ivit polus eclipticae, ab 1 in o circa idem punctum A, videretur polus OCartis proxime quievisse: quia IH & OT fere paralleli. Magnam quippe inaequalitatem motus Nodorum consequi necesse est, si hoc verum est, polos singulorum Planetarum, polum aliquem communem, tempore non eodem circumire. Nam INTA. ARS Nam & ipsius praecessionis aequinoctiorum hinc aliqua nascitur anomalia, cujus negotium huic plane simile est. DIXI QVID sit consentaneum principiis, hoc Opere constitutis, & quibus hypothesibus possit hoc praestari, ut inclinationes planorum aCum liis saeculis sint aliae. Videamus nunc observata PTOLEMAEI.","prev":{"citation":"Astronomia nova 322.1-5","label":"322.1 to 322.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/322.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/322.1"},"next":{"citation":"Astronomia nova 323","label":"CAPVT LXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/323"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}