{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 329","citation":"Kepler, Astronomia nova 329","ref":"329","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/329","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/329.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Secundo, manente aequatione & apogaeo Solis Ptolemaico, Fixis addantur 30 minuta. Paulo quid aliud prodibit. Nam quia Mars dimidio gradu ultra oppositum Solis est, sequetur igitur correcta oppositio. Aggregata diurnorum fuerunt i. 24. 1. 23. 1. 24–. Igitur pro 36 minutis residuis, quam proxime eadem prodeunt tempora, ter addenda, horae sc. VIII. minuta XL. circiter: quibus respondent minuta § / de motu Martis apparenti, auferenda de illis 30 minutis. Residua 21 1/2 minuta addentur ad loca Planetae, ut sit in 21. 25–3, 29. 51–8, 2. 57–2. Manebunt intervalla cum temporis, tum locorum Zodiaci, quam proxime eadem. Quare eadem etiam erit distributio anomaliae mediae inter has observationes, quae jam modo fuit inventa. Tantummodo aphelium transponetur totidem minutis, ut sit ultimo in i. 2–0. Inter Fixas igitur 8 /2 minutis retrahendum. Et motus medius ab aequinoctii auctior erit priori 21/2 minutis, sed H.VIII M. XL. posterius. Competunt auteem horis his minutarim. 24. motus medii. Igitureodem tempore supposito, motus medius ab aequinoctio tantummodo 10 minutis erit auctior quam prius. Sed loca Fixarum 30 minutis remotiora sunt ab aequinoctio. Ergo motus medius Martis a Fixis 26 minutis processit minus quam antea. Tertio, apogaeo Solis transposito per i1 vel 12 gradus, manente Fixarum longitudine. Tunc primo tempore Sol erit per 20 minuta loco priori: medio tempore nihil fere mutabitur: ultimo per 2i minuta erit loco posteriori ob Solis aequationes alias. Ergo prima oppositio sequetur horis IV. & Mars erit totidem minutis loco anteriori. ultima prius incidit horis IV–, cum Mars totidem minutis loco posteriori. Loca. XXVI. Ecce. Tybi Pharmuthi VI. H. XV. M. XXXIX. XII.","prev":{"citation":"Astronomia nova 328-2","label":"QUINTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/328-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/328-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 329-2","label":"H. III. M.XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/329-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/329-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}