{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 36-2","citation":"Kepler, Astronomia nova 36-2","ref":"36-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/36-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/36-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/36-2.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"Tertio, in triangulo θαῦ quaeritur angulus αεθ, inveniturque 46. 39. 10. qui ablatus ab αn relinquit 21. 33. 16. Estque hic angulus θen ad circumferentiam. Duplum igitur ejus 4j. 6. 32 erit Iβnangulus ad centrum, quias ponitur esse circuli centrum. In Sβn igitur iloscele anguli dantur cum latere Inprius invento. Quaeritur Sβ amplitudo radii circuli, inveniturque & G923. Et quia βδη est 6g. 26. 44: prius verò, cum Sn quaereretur, fuit an6g. 1§. 46 ergo βθa est o. 52. 2. Igitur in triangulo s a exlateribus & comprehenso quaeritur θαβ & αβ. Invenitur autem angulus IAQvergat aßin 15. §. 30. 11: quia aS vergitin 22. 59. m. TYcHO verò ponitapogaeum SOLIS in 52–2. Vides igitur hac ipsâ liberrima inquisiuone ad veritatem TYCHONICAM nos accedere intra gradus 20. Invenitur autem αβ1023. Quod si &β accipiat dimensionem 100000, aßfiet1530. Eccentricitas vero tota SOLIS est 3592. dimidium 1796 vel 1800. Hic igitur paulò minus dimidio eccentricitatis SOLARIS eccentricitati circuli nostri vindicatur. Sed memineris, observationes circa minima peccare aliquid posse: & usurpatam ex TYCHONE longitudinem mediam aequationemque controversam. Quod facile patebit, si eandem operationem & per nζ & per neζ& per θέζfueris exsecutus. Nam tont vicibus prodit αβ paulo alia quantitate, caditque in locum sub Fixis ultra citraq MIm.* Infra igiturmajorem circa hoc adhibebimus diligentiam. pius luculenta demonstratione dimidium eccentricitatis OTARISM venietur & apogaeum proximè TYCHONICVM. Demonstratum est igitur in forma COPERNIOA entrum circuitus TERRAE esse medio loco inter corpus SOLIS & punctum a qualitatis illius circuitus: hoc est terram in sua orbitâ inaequaliter incedere; tardam fieri ubi longe a Sole recedit, velocem ubi appropinquat. quod est Physicis rationibus & analogiae Planetarum caeterorum consentaneum. Eodem modo demonstratum est in PTOLEMAICA formâ, epicyclum à puncto, circa quod ejus motus aequalis est, esse eccentricum, & eccentricitatem dimidiam de eccentricitate SOLARI vulgariter inventa & in partes contrarias. Denique in forma TYCHONICA demonstratum est, punctum a quo consurgunt eccentricitates Planetarum, non moveri in concentrico SOLIS, sed ATERRR, circa quam regulariter & aequabiliter volvitur, maequaliter per amlitum apesse: & versus perigaeum quidem SOLIS, longus distare versus apogaeum, brevius; iterum dimidia eccentricitaHmitaque hic epicyclus PTOLEMAICVS & hic deferens BRAHEANVS tantam habeat analogiam cum theoria SOLIS, verisimile est majorem etiam habere: hoc est, SOLIS quoque eccentricitas vera tantum dimidia erit ejus, quae computatur ex aequatione maxima: seu quod idem est, SoL utetur aequante, cujus eccentricitas est dupla ad eccentricitatem eccentrici. Fateor argumentationem hanc de forma PTOLEMAICA & TYCHONICA paulo imbecilliorem esse; quoad cum authoribus motu SoLIS medio utimur. Fiet itaque illustrior, ubi jam rationibus iis permotus, quas supra cap. vi recensui, motum Planetae ad SOLIS apparentem motum expendero.","prev":{"citation":"Astronomia nova 135-2","label":"CAPVT XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/135-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/135-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 37-2","label":"CAPVT XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/37-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/37-2"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}