{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 38","citation":"Kepler, Astronomia nova 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/38.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"PTOLEMAEVS igitur Planetarum cursus expendit, non in lineis KZ, sed in lineis KY eductis ex K parallelis ipsis vx per corpus Solis euntibus. Quoties enim Planeta in has KY incidit e regione Solis, supponebatur exuisse secundam inaequalitatem, quae ei accidebat (secundum opinionem PTOLEMAEI) ratione epicycli. & tunc instrumentis explorabatur locus Planetae, in quo sub Fixis apparebat, supponebaturque centrum epicycli tunc inveniri in eadem linea. Id factum aliquoties & Ex tribus in diversis zodiaci locis: esto in lineis KF, KY, & oppositis. igitur hujusmodi locis Planetae (seu centri epicycli, qui secundae inaequalitati servit apud PTOLEMAEVM) cepit artifex investigare inaequalitatis primae hypothesin, comparatis his angulis, quos loca deprehensa conformarent in K centro terrae & visus, cum temporibus intercedentibus. Methodus hujus negotii in PTOLEMAEO invenitur lib. IX. Esto jam confecta pragmatia, & prodeat linea apsidum eccentri KAAX. A punctum aequatorium, centrum eccentrici in hac linea & puncto A, & eccentricus xZ. & respondeat haec hypothesis omnibus locis observatis sub articulos oppositionis Planetae cum Solis loco medio. Hic quę Copernico objeci de concinnitate motus Physici, non plane & in Ptolemaeum quadrant. Nam centrum quidem epicycli, qui secundę servit inaequalitati, hic aeque ac prius ipse Planeta, transfertur tarde ce leriter pro suo ad K terram accessu vel recessu in circulo xZ. inesse autem in K terra (ut prius apud Copernicum in Sole corde mundi) vim motricem, quae centra hujusmodi epicyclorum circumagitet, absurdum & monstrosum est statuere. Alia vero via impugnari ex Physica potest haec hypothesis.","prev":{"citation":"Astronomia nova 37","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/37"},"next":{"citation":"Astronomia nova 39","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/39"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}