{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 43-2","citation":"Kepler, Astronomia nova 43-2","ref":"43-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/43-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/43-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/43-2.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Quaeritur, ubi maxima appareat haec discrepantia ratione circumferentiae epicycli? Et certum, quod non in partibus epicycli ipsi K terrae proximis, quia essent ipsi K ad plagam eandem: nec in summis, quia nimis essent remotae: ergo in proximis partibus perigaeo epicycli: ergo Sole & cum hoc Planeta non plane in perigaeo suo versante sed proxime, & in summa (ut breviter dicam) in punctis iis NI. eodem temporis momento convenientibus, per quae & K minimus circellus traducitur. Est autem ejus circelli centrum in linea per K ducta, quae continuata sursum & concurrens cum linea PA itidem continuata angulum 7 1/2 grad. comprehendit. Demonstrationem ex superioribus huc accommodet, qui non acquiescit. numeri quidem iidem manent, nisi quod apud PTOLEMAEVM MA major est quam superius in numeris usurpatis μλ quare & differentia visionis major, scilicet NKH. DE MOTIB. STELLAE MARTIS Prius .n. erat ut δβ ad δλ minorem quam est dimidia δ βesiς βκαάλμ. Ptolemaeo vero esset, ut KA terra ad RA dimidiam, sic A Aaequalis ipsi βR ad MA. DENIQVE EADEM & in TYCHONICA hypothesi deducam Centro R scribatur eccentricus Solis GS, ut in eo BG sit linea apsidum, c locus terrae immobilis, & B punctum aequalitatis, ex sententia authorum. nam in progressu ostendetur, punctum aequalitatis & centrum eccentrici in theoria Solis non esse idem.","prev":{"citation":"Astronomia nova 43","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/43"},"next":{"citation":"Astronomia nova 45","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/45"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}