{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 45","citation":"Kepler, Astronomia nova 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/45.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Erigantur ex BC perpendiculares BS, CV: & connectatur S cum e, ut sit CV linea medii & Cs apparentis motus Solis. Etsi igitur TYCHO BRAHE nondum plane concluserat, utrum Flanetas ad lineas Cv an vero ad ES referret, in prima tamen conceptione lineas Cv habuit, uti quidem tomo 1 Progymnasmatum fol. 477. & tomo 11. fol. 188. declaratum reliquit. quam eandem viam ipsa quoque Ptolemaei & Copernici vestigia ipsi monstrarunt. Hanc a Tychone calcatam viam, si ad mentem Ptolemaei pergamus, dicere oportet, quoties Planeta in lineas CV medii motus Solis incidit e regione Solis, toties illum exuere maequalitatem secundam, quae ei accidit ex Brahei sententia, ob motionem centri eccentrici circa terram eodem tempore cum Sole. Nam ipsum quidem commune punctum, cujus respectu omnes Planetae motum dicuntur habere eccentricum, & in quo totum systema Etsi apud Iirahgum orlli Marris secat urbem Solii, quia tamen genetalia Hctu In HaE prima parte. & quae otunabus Planeris conVnlut, malus lile excludere insit ingrisectiunem Multum enim obscuHitaria in schmata fuerat peritura systema Planetarium affixum esse concipitur orbitae Solis, hoc inquam punctum semper versatur in linea medii motus Solis, intervallo aequali ipsi BS a C terra distans, & concentricum v describens aequalem eccentrico G5. Haec enim fuit TYCHONIS BRAHE sententia nisi quod solidos orbes ille negavit.","prev":{"citation":"Astronomia nova 43-2","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/43-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/43-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova 47.1-4","label":"47.1 to 47.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/47.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/47.1"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}