{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 49","citation":"Kepler, Astronomia nova 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/49.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"& quia jam ponitur in hoc casu exuere inaequalitatem secundam, ideo Oc1 erit linea una, hoc est, punctum a quo consurgit eccentricitas erit in linea CQ. Quia igitur CI visio Planetae retrogradi prior tempore est ultra co visionem posteriorem ideoque magis in antecedentia vergentem erit igitur & C Q ultra Cv & Q novum centrum systematis ultra v vetus. Et cum ex Ov sit facta 1Q plus distans in consequentia angulo OCI, linea vero apsidum VD vel PD (a qua motus incipit) maneat in omni circuitu sibi ipsi parallelos, apparet igitur minori temporis intervallo statui Planetam ulterius venisse circa centrum Q systematis quam antea sub majori temporis intervallo circa v centrum systematis. Apparet itaque quid in hac reductione a medio ad apparentem Solis motum in motu apparenti eccentrico immutetur. Nam in G & opposito puncto versante centro systematis linea motus eccentrici apparentis manet. , in Q promovetur, in opposito retrahitur, cum illic tempus minuatur hic augeatur. Atque ita hae lineae a pristinis multum dissident. Quare etiam, cum ex his aliquot locis visis Planetae (e quorum regione supponimus inveniri centrum systematis nempe in ipso Sole) nova & repetita operatione causas & mensuram inaequalitatis primae investigamus, effectus operationis a priori multo differt. Nam quia punctum affixionis ex circulo VP, in quo BRAHEVS ipsum circumduxit, jam in circulum G s transponimus nimirum in ipsum corpus Solis, quod semper in linea quae ipsi CB parallelos est spacio CB supra BRAHEANVM punctum pristinum stat scilicet supra V. P. in S. G. ut igitur D puncto aequalitatis manente (iisdem scilicet momentis per CV signatis) & Planeta in o & punctum affixionis in S esse possit, oportet per punctum D & s vel C novam lineam apsidum trasicere. Quare ex demonstratis capitis V (quae supra in explicatione formae COPERNICANAE allegaveramus) ducta DS vel DG, & divisa in ea proportione in qua DP vel DV per L est divisa, ut sit punctum divisionis M, & centro hoc puncto M, intervallo vero quo prius, scribatur novus eccentricus: ille non tantum reddet observationes has posteriores ex quibus erat extructus, sed immissus in priorem hypothesin salvaturus est etiam observationes prius adhibitas intra praecisionem quinque scrupulorum. NIIE: Quae vero computationes instituentur extra situm acronychium & per priorem & per novum hunc eccentricum, alicubi (nempecirca perigaeum Solis) plus uno gradu dissidere poterunt, si numeros familiares & stellae MARTIS appropriatos per BRAHEVM proditos sequamur.","prev":{"citation":"Astronomia nova 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/48"},"next":{"citation":"Astronomia nova 50","label":"50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/50"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}