{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 59.5-6","citation":"Kepler, Astronomia nova 59.5-6","ref":"59.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/59.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/59.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/59.5.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"At neque si orbita Planetae sub AC esset, propterea ipsi AC aequalis esset sumenda AB. Nec enim, quia orbita haec vere est sub AD, propterea ipsi AD aequalis sumi debet AB. Nam quia Planeta ideo in Solis opposito observatur, ut exuat inaequalitatem secundam longitudinis, longitudo autem censenda in ipsa genuina Planetae orbita vel ei superstante AD; certe, nisi oppositus Solis cadat in arcum ad ipsam orbitam rectum per locum Planetae ductum, hoc est, nisi ADB sit rectus, non erit B oppositus Solis junctus ipsi D secundum longitudinem. At vero si ADB rectus, tunc AB est longiorquam AD. non igitur aequalis. Plane itaque convellitur illa aequalitas arcuum AC & AB in tabula affectata. Quanquam quod effectum attinet, subtiliores sunt hae differentiae quam ut discerni possit. Itaque neque ego refugio, quin oppositus Solis in E sit, AEF recto quare AFE acuto existente, quamvis jam demonstratum sit potius AFE rectum esse debere. Sed contra novam subtilitatis affectionem subtilibus etiam rationibus fuit agendum. Sequitur nunc etiam damnum ex hac subtilitate ortum. SECVNDO igitur hoc desidero, quod in tabella reducendi rationem non bonam secuti sunt. Vam dato E loco MARTIS ecliptico, & EC latitudine visa, computarunt ipsius AC longitudinem, & posuerunt tunc Planetam in orbita sua quantitate ACa nodo removeri.","prev":{"citation":"Astronomia nova 59.1-4","label":"59.1 to 59.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/59.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/59.1"},"next":{"citation":"Astronomia nova 60","label":"PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/60"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}