{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 67","citation":"Kepler, Astronomia nova 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/67.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"JAM ALTERVM modum pulchritudinis causa addam, in quo BRAHEANIS observationibus uti non possum. MEIS igitur dum utor, exhibebo tibi spectaculum ridiculum, & docebo exemplo, ad quid BRAHEO opus fuerit tanta diligentia, instrumentorum subtilitate, ministris, & reliquo apparatu. Duo mihi sunt instrumenta, quibus utor ex liberalitate G. D. JOH. FRIDERICI HOFFMANNIL. B. Sextans ferreus & Quadrans Azimuthalis orichalcinus; iste duum semis ille trium & semis pedum diametro in singula serupula uterque distinctus. Igitur hoc ipso tempore MDCIV, quo de parallaxibus cogito, (Solis magis an & haud queo dicere. nam postulat HIPPARCHVS meus suis etiam eclipsibus Lunae a o subsidium.) commodissima se obtulit occasio observandi, si sub alio climate fuisset, Marsque altius paulo incessisset. Mars namque simul in longum & latum immotus haesit cira Febr. anni hujus MDCIV, idque in a. quare ab exortu eusque in ipsum O exortum continuo decrescit angulus Horizontis cum ecliptica. Itaque secundum cap. IX Astronomiae Opticae parallaxis si qua est latitudinis continue crescit. Ex incremento vero per parallacticae columnas, e regione initialis & finalis anguli eclipticae cum Horizonte, quęsito, cognoscitur in fronte columnae parallaxis tota Horizontalis. Sequitur series mearum observationum. XVII. Nocte inter dies Jovis & Veneris, qui fuere; Febr. interea dum Corvus coelum mediat, erat inter & & Spicam 9 gr. 44 min. inter eundem & Lancem Boream 17 gr. 41 min. inter o & Arcturum 29 gr. 13m. Vt autem probaretur SEXTANS, mensi sumus etiam quod est inter Arcturum & Spicam 32 gr. 57 min. quod tamen debuit esse 33gr. Im. 45 sec. ut patet, si calculus consulatur adhibitis seu ascensionibus rectis & declinationibus, seu longitudinibus & latitudinibus, quas assignavit TYCHO sideribus hisce libro 1 Progymnasmatum. Ergo distantiae MEAE minores justo fuere per 4 1/2 minuta, quibus correxi o a Fixis distantias, ut fuerit a Spica 9 gr. 48 min. 45 sec. a Lance 17 grad. 45min. 45sec. ab Arcturo 29 gr. 17 min. 43 sec. Sumpsi autem & altitudinem & meridianam per QVADRANTEM 32 grad. 4 minut. & Spicae 30 gr. 50 minut. quae cum habeat declinationem 9 gr. 2 min. relinquitur Marti 7 gr. 48 min. declinatio. Ostendebat autem altitudo Spicae non sat bene habere meum perpendiculum. nam altitudo aequatoris est in meo loco 39 gr. 54 min. Itaque meridiana Spicae 30gr. 52 min. MARTIS 32 gr. 6 min. Ex declinatione igitur & & distantia a Fixa prodiit ejus asc. recta Spica a Lance Differentia Medium ergo Nam certus non sum, annon regula mea, ferrea & ponderosa cum","prev":{"citation":"Astronomia nova 65","label":"XXIV IAHHII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/65"},"next":{"citation":"Astronomia nova 68","label":"XXIV IAHHII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/68"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}