{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 73","citation":"Kepler, Astronomia nova 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/73.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"xv fuit o in F1. 34. 30v. latitudo ô. 2. merid. altitudo Martis 25. ergo refractio (ex Fixarum tabula) nulla. parallaxis quanta proxime Solis, quia distant sextili Mars & Sol, & igitur a terra aequaliter fere absunt. cedit autem pene omnis inlatum. Ergo circiter duob. minutis attollendus est Mars in Septentrionem ut liberetur a parallaxi, sicque incidet in eclipticam. Nam VI Febr. jam circiter 7 in Boreali latitudine fuere. III. Anno MDXCIII D. X Decembris vesperi MARS fuit in nodo ascendente observatus. Nam post correctionem variationum horizontalium retinebat non plus o. 6. 45 Borealis latitudinis. IV. Anno MDXCV D. XXVII Octobris hora XII M.xx latitudo Martis vera post remotam parallaxin fuit o gr. 2 min. 20 sec. Meridiana. Die xxviii itidem remota parallaxi fuit latitudo 6. 6. 25 Septentrionalis. Intermedio ergo* tempore in nodo evehente fuit. Numera jam dies 687 revolutionis Martis eccentricae a meridie XXVIII Octobris retro incidet terminus illorum in x Decemb. anno XCIII, cum nocte praecedenti fuisset Mars proxime nodum observatus. Rursum alios 687 retro numera. qui desinent in XXIII Januarii MDXCII, cum in ipso nodo fuit observatus. Si tertio idem feceris, incides in V11 Martii anni MDXC, cum die antecedente quarto habuisset aliquam latitudinem meridianam, quam intra quatriduum reliquum confecit, ut circa VII in nodum incideret. Ex quo intelligitur: nihil referre, ubi terra sit vel sub Fixis vel respectu ad Martem: nihil referre in PTOLEMAICA, ubi Sol sit respectu centri epicycli Martis & o in epicyclo: nihil in TYCHONICA, ubi centrum eccentrici seu Sol versetur respectu lineae ex Marte per terram, ut in planum ecliptici o incidat. esse enim semper eandem diametrum nodorum in COPERNICO & PTOLEMAEO seu semper sibi parallelon in TYCHONE: nisi quod successu seculorum nodi parumper transportantur. qui motus intra hos Vi annos non sentiebatur. SED AGE & alterum oppositum nodum quaeramus. I. Anno MDXCV D. IV Januarii mane, cum o observaretur hora VII M. X. in altitudine gr. 8. a Spica m & Cordeκ, visa fuit ejus latitudo in o gr. 3 min. 46 sec. B. ipse in 13 gr. 36 min. 40 sec. 3 Parallaxis est parva, quia Mars cum Sole distans plus a terra quam Sol, amplius duplo. Refractio contra est magna: ex tabula Fixarum 6 minut.","prev":{"citation":"Astronomia nova 72","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/72"},"next":{"citation":"Astronomia nova 74","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/74"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}