{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 78.1-4","citation":"Kepler, Astronomia nova 78.1-4","ref":"78.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/78.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/78.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"At correctione adhibita ob refractionem luminis quam erat passus in hac humilitate, erat locus 16 gr. 45 1/2 min. cum latitudine Igr. 52 1/2 min. meridiana. Sol erat in 2gr. a, distans 741/ gr. partibus a Marte. debuit tantum 681/2 gr. Ergo visa latitudo paulo major est digressione puncti ejus ab ecliptica. Illud tamen non omnium remotissimum est, cum aliquammultis gradibus sit ante limitem. Itaque hic quoque se mutuo causae tollunt. Sequenti I Novembris hora vi ? visus est in 20 gr. 59 1/23 cum latitudine Igr. 36m. meridiana, Sole in 19 gr. 10. Cum igitur jam non amplius 62 gradibus a Marte distet, debuerit vero 68 /2 gr. minor igitur est visa latitudo quam vera ab ecliptica digressio. at simul & minor digressio hujus puncti quam limitis, quia punctum hoc est ultra limitem. Ergo multo major est inclinatio maxima quam I gr. 36 min. & omnino proxime tanta quanta diexv Septemb. visa latitudo, scilicet i gr. 50 min. circiter. Expedivi modum unum, in quo praesupponitur mediocriter nota orbium proportio: quem observationes citra calculum sequebantur, satis prompte inclinationem maximam planorum indicantes. NVNC ALIVM subjiciam, cui selectioribus & rarioribus observationibus opus est: quae si habeantur, jam sine ulla praeconceptione proportionis orbium quaesitum nobis proditur nullo etiam calculi labore implicitum. Cum duo plana se mutuo secant, quaecunque binae lineae ad idem punctum lineae sectionis in utroque plano ducuntur, rectae ad sectionis lineam, unum & eundem semper angulum concludunt. Sit planum eclipticae ACDB, orbitae MNartis planum AEFB, linea mutuae sectionis AB, & Sol in A, terra in B: & ex A & B ipsi AB ad rectos statuantur in ecliptico plano AC, BD, in orbim Martis AE, BF. Sit Planeta in F. Erit limitis E incliVinatio (EAc) aequalis apparenti latitudini Planetae in F scilicet FBD. de igitur, sicubi linea BA id est Sole in 16. 17 gr. 8 vel 16. 17 gr.","prev":{"citation":"Astronomia nova 77","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/77"},"next":{"citation":"Astronomia nova 78.5-6","label":"78.5 to 78.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/78.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/78.5"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}