{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova 88","citation":"Kepler, Astronomia nova 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/88.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Nam nihil subest periculi. Primum ala Virginis ad tempus nostrum est in 4. 36. 362 cum Borea latitudine 2. 56. Ab ea invenit FABRICTVS distare Martem in antecedentia 26. 18. Ergo reponitur Mars proxime in 14. 18. 30. quod praesciendum est crassa Minerva. paulo pest corrigetur haec longitudo. Est vero cauda Leonis in 15. 4 1o cum Boreali latitudine 12. 18. Et Mars a Cauda inventus est distare per g. 17. Quaeritur distantia ejus paralleli a Cauda, cum sit longitudinis differentia i. 45. Diviso secante §. 17 per secantem i. 45. prodit secans ξ. 6 arcus quaesiti. Qui a 12. 18 Boreali Fixae latitudine ablatus relinquit Martis Borealem latitudinem 4. 12. Hanc jam pro certa assumo, & cum Fixarum latitudinibus comparo secundum leges triangulares. invenio longitudinem Martis ex ala Virginis 14. 19 w: ex collo Leonis 14. 23. 36 w: quorum medium est 14. 21. 1g w. ut SEXTANS distantias justo auctiores prodiderit, unde & latitudo prodiret 4. 14. Borealis. NOCTE quae sequitur XXIII Februarii hora XII observavit Martem a 5 Fixis, a cauda Leonis & Arcturo pro latitudine, a spica Virginis sequente pro longitudine vice una, a collo & corde Leonis antecedentibus vice versa. Mechanice seu conjectando praevideo Martem incidere in 11–w. & inventus est distare a cauda &. 9. 24. Hinc latitudo ejus prodit 4. 6. Et jam per hanc & Fixarum latitudines additis distantiis, a Regulo 17. 26, collo s. 17. 51, Spica 37. 25, Arcturo 44. 15: prodit locus Martis, ex ReRursum (ut vides) distantiae peccant excessu. Nam a Corde & Collo truditur Mars minus in consequentia, a Spica & Arcturo in antecedentia, & magis ab Arcturo, quia is magnam habet latitudinem Septentrionalem. Medium (neglecto Arcturo) 11. 19. 26 u est quam proxime verum. Et latitudo quoque auctior, scilicet 4. 7. 46 Borealis. Igitur a XV Februarii hora XVII ad xxIIi Februarii hor. XII per dies VII horas XIX motus est Mars gradus 3 minut. 9. Horis CLXXXVII minuta CLXXX. Vna hora propemodum unum minutum. Si etiam hoc perpendas, die XvI Februar. parallaxin (si qua est) ademisse, die XXIII Februarii nonnihil addidisse longitudini. Et quia sequitur ultima observatio tempus oppositionis a me inventum diebus II H. XXIM. XLVII. adde igitur motum huic tempori respondentem i. 7. prodibit locus 12. 2617. Consensus itaque pulcherrimus est nec major esse potest, quod soli simus uterque nec iis instructi commoditatibus quibus TYCHO BRAHE.","prev":{"citation":"Astronomia nova 87","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/87"},"next":{"citation":"Astronomia nova 89","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/89"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}