{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova xix.1-5","citation":"Kepler, Astronomia nova xix.1-5","ref":"xix.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xix.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xix.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xix.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"NHOCOPVS. VRISSIMA EST HODIE CONDITIO SCRIBENDI LIBROS Mathematicos, praecipue Astronomicos. Nisi enim servaveris genuinam subtilitatem propositionum, instructionum, demonstrationum, conclusionum, liber non erit Mathematicus: sin autem servaveris; lectio efficitur morosissima, praesertim in Latina lingua, quae caret articulis, & illa gratia quam habet graeca, cum per signa literarin loquitur. Adeoque hodie perquam pauci sunt lectores idonei: caeteri in commune respuunt. Quotusquisque Mathematicorum est, qui toletat laborem perlegendi Appollonii Pergaei Coniea? Est tamen illa materia ex eo rerum genere, quod lunge facilius exprimitur figuris & lineis quam Astronomica. IPSE EGO, qui Mathematicus audio, hoc meum opus relegens fathisco viribus cerebri, dum ex figuris ad mentem revoco sensus demonstrationum, quos a mente in figuras & textum ipse ego primitus induxeram. Dum igitur medeor obscuritati materiae, insertis circumlocutionibus, jam mihi contrario vitio videor in re Mathematicaloquax. Et habet ipsa etiam prolixitas phrasium suam obscuritatem, non minorem quam concisa brevitas. Haec mentis oculos effugit, illa distrahit: eget haec luce, illa splendoris copia laborat: hic non movetur visus; illic plane excoecatur. Ex eo consilium cepi, quadam luculenta introductione in hoc opus, juvare captum lectoris, quoad ejus fieri possit. Illam vero geminam esse volui. Primo namque Tabulam exhibeo Synopticam capitum libri omnium: cujus hanc utilitatem futuram existimo: ut quia materia est temota a notitia multorum, terminique in ea varii, variae molitiones, magna invicem similitudine, magna cognatione vel generis, vel partium: termimi igitur omnes, molitiones omnes juxta invicem positae, unuque conspectu comprehensae, collatione mutua sese invicem detegant. Verbi causa: Disputo de causis naturalibus, quae ignorarae coegerunt Veteres, ut circulum Aequantem seu punctum Aequatorium ponerent. Id autem facio duobus locis, partibus scilicet terria & quarta. Lector versans in hac lectione parte tertia, putare posser me jam agere negocium Inaequalitatis primae, quae mest singulorum Planetarum moribus seorsim. Atqui haec conditio valet demum parte quarta Terta vero parte, ut Synopsis indicat, de illo Aequante disputo, qui sub nomine Inaequalitatis secundae communiter omnium Planetarum motus variat, & primario in ipsa Solis Theoria regnat. Huic igitur rei discernendae serviet Synoptica Tabula.","prev":{"citation":"Astronomia nova xviii-2","label":"NAGEL IN CAMPP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xviii-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xviii-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova xix.6-10","label":"xix.6 to xix.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xix.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xix.6"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}