{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova xxi.1-4","citation":"Kepler, Astronomia nova xxi.1-4","ref":"xxi.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxi.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxi.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxi.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"MEVM IAM institutum in hoc Opere potissimum quidem est, Astronomicam doctrinam (praecipue de MARTis motu) in omnibus tribus formis emendare; sic quidem, ut quae ex rabulis computamus, ea coelestibus apparentiis respondeant. quod hactenus non satis certo fieri potuir. Quippe stella MARTIS anno Christi MDCVIII mense Augusto paulo minus quatuor gradibus superat illum locum, quem prodit calculus PRVTENICVS. Anno MDXCIII mense Augusto & Septembri sunt gradus paulo minus quinque in hoc errore: qui jam in novo meo calculo penitus est sublatus. Interim vero, dum hoc praesto, & foeliciter assequor, excurro etiam in Metaphysicam ARISTOTELIS, seu potius Physicam coelestem & causas motuum naturales inquiro: ex qua consideratione tandem non obscura nascuntur argumenta, quibus sola COFERNICI de mundo Opinio (pauculis mutatis) vera, reliquae duae falsae convincuntur &c. Omnia vero omnibus ita connexa implexa & permixta sunt, ut tentatis multis viis partim a veteribus tritis, partim ad eorum imitationem & exemplum structis, quibus ad emendatam calculi Astronomici rationem pervenirem, nulla alia successerit, quam quae ipsissimis causis motuum Physicis, quas hoc opere stabilio, insistit. AD PHYSICAS vero causas motuum indagandas primus gradus fuit, ut demonstrarem, concursum illum Eccentricorum non alio loco (prope Solem) contingere, quam in ipsissimo centro corporis Solaris, contra quam COPERNICVS & BRAHEVS crediderant. Haec mea correctio si in PTOLEMAICAM Opinionem introducatur; jubebit PTOLEMAEVM investigare motum non centri Epicycli, circa quod Epicyclus incedit aequaliter, sed puncti alicujus, quod in proportione diametri tantum abesta centro illo, quantum PTOLEMAEO centrum Orbis Solaris abest a Terra, & in linea quidem eadem, aut parallelis. OAIICi vero mihi potuita BRAHEANIS, me temerarium esse novatorem: se enim, cum veterum receptae opinioni insisterent, & concursum Eccentricorum non in Sole, sed proxime Sulem staruerent: tamen calculum inde extruxisse, qui coelo respondeat. Et in trajectione numerorum Braheanorum in formam Ptolemaicam, dicere mihi potuit PTOLEMAEVS, sibi, dum observata teneat exprimatque, reputari non alium Eccentricum, quam illum, qui describatur a centro Epicycli, circa quod Epicyclus incedit aequaliter.","prev":{"citation":"Astronomia nova xx-2","label":"CHMIIO EOT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xx-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xx-2"},"next":{"citation":"Astronomia nova xxi.5-7","label":"xxi.5 to xxi.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxi.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxi.5"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}