{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomia nova xxii.1-4","citation":"Kepler, Astronomia nova xxii.1-4","ref":"xxii.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxii.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxii.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxii.1.md","author":{"name":"Kepler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler"},"work":{"title":"Astronomia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"ETENIM demonstravi parte tertias sive vetus jam dicta ratio valeat, quae medio Solis motu; sive mea nova, quae apparenti utitur; utrinque tamen secundae Inaequalitati, quae communiter omnes Planetas attinet, permixtum esse aliquid de Inaequalitatis primae causis. Itaque PTOLEMAEO demonstravi, Epicyclos suos non habere illa puncta pro centris, circa quae motus eorum sunt aequabiles. Sic COPERNICO demonstravi, circulum, in quo Tellus circa SOLEM movetur, non habere id punctum pro centro, circa quod ejus motus regularis est & aequabilis. Sic TYCHONI BRAHEO demonstravi, circulum, in quo circumit concursus seu Nodus Eccentricorum supradictus, non habere id punctum pro centro, circa quod ejus motus regularis est & aequabilis. Nam si concedam BRAHEO, ut differat concursus Eccentricorum à centro SOLIS; necesse esse, ut dicat, circuitum concursus illius, qui quantitate & tempore plune aequat circuitum SOLIS, eccentricum esse, & vergere in Capricornum, cum SOLIS circuitus Eccentricus vergat in Cancrum. Idem vero accidere Epicyclis PTOLEMAEI. Sin autem concursum seu Nodum Eccentricorum conferam in ipsum centrum corporis Solaris; tunc circuitum hunc utriusque & Nodi dicti, & Solis communem, Eccentricum quidem esse a Terra, & in Cancrum vergere, sed dimidio solum Eccentricitatis ejus, quam obtinet punctum, circa quod Solis morus regularis & aequabilis est, Et in COPERNICO. Terrae Eccentricum vergere quidem in Capricornum, sed dimidio saltem ejus Eccentricitatis, qua in eundem Capricornum distet punctum, circa quod aequabilis est motus Terrae. Sic in PTOLEMAEO; in illis diametris Epicyclorum, quae a Capricorno in Cancrum extenduntur, tria esse puncta aequalibus intervallis extrema bina à mediis singulis distantia, à se mutuo vero intervallis tantis, in proportione ad diametros, quanta est Solis Eccentricitas tota, collatione facta ad sui circuntus diametrum: Ex his tribus punctis, quae sunt loco media, illa esse Epicyclorum suorum centra, quae vero hinc versus Cancrum sint, esse puncta, circa quae motus Epicyclorum sint aequabiles; denique quae hinc versus Capricornum sint; illa esse, quorum Eccentricos (ab iis descriptos) indagamus, si pro medio Solis matis apparentem sequimur, quasi illis in punctis Epicycli ad Eccentricum affixi sint, ut ita incujusque Planetae Epicyclo sit absolute tota Theoria SOLIS, cum omnibus ejus motuum & orbium proprietatibus.","prev":{"citation":"Astronomia nova xxi.5-7","label":"xxi.5 to xxi.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxi.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxi.5"},"next":{"citation":"Astronomia nova xxii.5-8","label":"xxii.5 to xxii.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxii.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/xxii.5"},"credit":{"text":"Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova","quality":"ocr"}}